# De chirurgia 127.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 127.1 to 127.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/127.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/127.1

iacet, quia neglecta. Satis est capsula pauculis alueis distincta: satis pyxidicula: hic uno atque altero remedio contentus est, quae scilicet accepit oraculo, nec ulli reuelanda putat. Sed ego sic arbitror, optima esse remedia, quae plurimis cognita, plurimis probata sunt. Alteri elementa sordent, & quicquid elementare est. Hinc noua elementorum soboles, hinc aether & coelum ipsum ad remedia ex primenda sunt. Vernaculae sunt nobis atque domesticae naturae opes, quibus uulnera coniungas, repurges sordida, sinus impleas & cicatrice tegas, caeteraque praestes omnia, quae chirurgi opere continentur. Verùm suis cuique studijs frui lice at. Nos ex immensa, omnibusque exposita naturae sylua & maiorum historia, quae iam publica uel multorum fide constent, remedia transferemus. Exhibebimusque rudimentum operis suis quidem lineis descriptum, quod alius impleat, informet, suis denique numeris absoluat. Nos speciem aliquam & formam argumenti adumbrabimus, secuti Cosmographum, qui totius orbis ambitum angusta tabula contrahit. Idem enim condonandum nobis, cum non alios fines imperij, alios materiae, de qua praesens instituta oratio, natura posuerit. Genera quaedam rerum, & praecepta artis primum explicabimus, utendi methodum & leges aliquas instituemus, ex quo censebitur particularis materia, & formulę de scribentur, quas partim ars ipsa reperit, partim optimorum medicorum usus at que experientia comprobauit. Antidotarium inscribunt hoc genus argumenti, nulla ratione aut usu ueterum, sed ut fuit annorum licentia, è Graeca uoce Latina analogia nomen detorserunt. Multa nobis, plurima alijs reliquimus, ne uolumen quod quinque libris loannis Tagaultij, & hoc de materia chirurgica com mentario cogendum erat, in maiorem molem accresceret: deinde non plus ope rae hac in re licuit collocare nobis, quàm à quotidianis studijs, stataque interpretandi cura relictum fuit, idque breuiori tempore, quàm hoc institutum nostrum breue quidem, sed uarium, expostulet. Ideoque dignum uenia, si contracto ambitu uerborum pressaque periodo, quędam describentur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
