# De chirurgia 127.5-2-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 127.5 to 127.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/127.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/127.5-2

Verùm praeterquam quod humor frigore repercutitur, Cautio in astringentibus. si quidem accessit constringendi uis, quod iam coijt, loco exstringitur, magis etiam si tenue est: & si quid reliquum sit, saepenumero resiccatur: confirmatur pars, ut sine pharmacorum ope quod postea influat, possit retundere. Verùm hac parte prouidendum, ne quid nimis, ne cutis grauius contrahatur, crassescat humor, dolor exasperetur, fluxio increscat: grauius denique incendium irritetur. Atque ut initio quidem te iuuisse putes, reliquum tamen & scirrhoides & contumax persistit, quod in posterum aegerrimè discutias. Ac grauior metus si quid uiscerum infirmius est. Excipit enim celeriter quicquid retunditur: ubi omnia firma sunt, in magnas uenas & uiscera citra periculum aliquid refluet. Videndum quoque ne uitra modum contrahas in materiae copia, crassitie, uitio, molli uegetoque sensu corpore, dolore graui pariter & calore. Vbi laxanda potius uia est, ut diffluat calor ac dolor temperetur: qui ubi cruciat uehementius, ad laxantia & anodyna omninò confugiendum est. Astringenti simul atque repellenti auxilio uis efficacior est, si quid tenuium partium uel natura insitum, uel ar te commistum est: modò non mordeat. Iusto enim calore temperari potest, mul Vbi non repel to magis, si (quod fere fit) ab infirmitate fluxio, à frigore infirmitas orta est. Pestilendum. ferae materiae non occurrimus, ubi in superficiem diuertit: sed potius illicimu atque rapimus ui maiore, si tardius mota resistit. Neque dissimilis ratio est in criticis Oppilantia Quae calida astringunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
