# De chirurgia 127.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 127.5 to 127.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/127.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/127.5

Et in tam numerosa me delarum turba potior est uerborum moderatio, breuibusque sententijs res pre menda est. Ad haec ponimus idoneos esse huic doctrinae, qui iam intincti fuerint praeceptis artis, quam Ioannes Tagaultius singulari ingenio atque incredibili studio informauit. In qua genera morborum diuisa sint, circunscriptae formae, designata indicia, notata praesagia, institutae leges, scriptae medelae plurimae: in qua quaecunque collabebantur in disciplina uetere, constituta: quae uitium fe cerant, reformata: tota denique ars, quasi rediuiuo lapide instaurata est. Vnicam hanc partem operis interceptus negotijs in nos transtulit, quam ideò recepimus, ne & publica ratio deseri à nobis, & officium necessitudinis repudiari uideretur. Multa igitur è Graecis, quaedam ex alijs transtulimus. Quae à Guidone eiusque notae scriptoribus rudius tradita sunt, paulò purius reddere contendimus, etiamsi intelligamus uitia corporum non curari eloquentia: Sed nec barbarismo depelli possunt. Probamus quidem omnem orationem, modò sententijs rerum, quasi suo succo & sanguine condita sit. Melior tamen haec, si neque neglecta, neque ambitiosa, sed mediocriter culta est. Adde quòd barbarismus ille multas saepe tenebras rebus attulit, & optima quaeque sordescunt plurimis, quae sordidis, nec ita puris uocibus describuntur. In damnandis quibusdam rebus, authores Graecos adhibui: in remedijs ea selegi, quae praeceptis artis congruerent magis, quaeque ut res praestò sunt, facilius comparentur. Atque haec praefati, ad institutum opus ueniamus. De repellentibus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
