# De chirurgia 128.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 128.5 to 128.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/128.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/128.5

Oleum uerò nec sit conditum sale, nec aetate rancidum: in myrtino, melino, lentiscino & similibus eadem uitia fugienda sunt, uetustas, rancor, salsugo. Mastichinum, nardinum, co stinum, astringendo roborant & calfaciunt. Vitiosum oleum, cum integrum defit tandiu eluatur, dum uirus exuat. Eluatur aqua uel simplici uel rosacea. Descriptae materiae oleum uim combibet, si uel materia ipsa, uel succus eius oleo incoquatur. Plantaginem gratia exempli, oleo recenti & pari aqua aut uino coques, dum solum oleum reliquum sit. In ardore nimio periculosus olei usus est, quia calore incenditur & frigit. Expressis succis melius utimur in lana succida, panni culis ac splenijs. Portulaca, semperuiuum, umbilicus ueneris aegrè succum reddunt: nisi in mortario tritis aliquid omphacij uel liquoris similis affundatur. Cataplasmata fiunt farina in succo pista. Ex oleis cerota coeunt, & succis imbuuntur. Remedia neque dura sint neque grauia, ne presso loco dolores augeant. Cerusa cichorij succo & aceto leniter diluitur. Ceratum à psyllio, Psyllij uncias quatuor in aquae lib. quatuor macerentur percoquanturque, expresso succo, adde rosacei libram unam: cerae uncias sex, contra articulorum rheumata. Non ab simile ceratum rosaceum. Duplici uase cera cum oleo liquefit: ubi refrixerint conspersa aqua commouentur, aqua reijcitur, succus plantaginis affunditur, ut quantum fieri potest, absorbeant. Inflammationes, sinus, ulcera genitalium quę serpunt, adiuuat. In teneris corporibus idem ceratum coriandri succum imbiEx coriandro. bat. Coriandrum leniter astringit, alijs refrigerat, Galeno calfacit: utere incrementis. Ceratum myrtinum & melinum magis astringunt. Herpetibus & nimio huCerata magis astringentia more flaccidis ulceribus conuenit, Myrtini lib. una: cerae unc. duae: pollinis myrtorum unc. una. In ceratis utendum cera, quam adolescentior apum populus confe Cera. cerit: ceram uirgineam apiarij nominant, eaque è nouis fauis separanda. Alioqui cera alba utendum erit, non sponte quidem nata, sed factitia, qualis olim Tyrrhenica, quia suauior est, & acrimonia hoc genus remediorum carere debet: ideoque praeferenda cera è dulci ac diluto melle. In coagulato lacte & inde nascente inflammatione farina fabacea hydrelaeo uel rhodino pista, mammis imponitur. Idem opitulatur testibus inflammatis δαχαλκίτεως contra rheumata hoc modo διὰ χαλκίtemperari debet: Adipis suilli recentis exemptis fibris unc. duae: olei recentis, liτεως.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
