# De chirurgia 13.1-3

Conrad Gessner, De chirurgia, 13.1 to 13.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/13.1

calida defluxio tumorem creet. Omnium morborum qui adhuc in gignem do sunt, duplicem esse indicationem. Causae speciales tumorum praeter naturam. Praegressae. Antecedentes Naturales hu mores qui dicantur. Humores non naturales qui dicantur. Qui succi proprie hu mores dicantur. Ex quatuor humoribus naturalibus quatuor fiunt legitimi ac praecipui tumores Ex humoribus non natu talibus qui tu mores fiant. Causae con iunctae tume rum praeter naturam Continens cau sa quae dicatur. primitiuae causae dicuntur, quę dum aduersam ualetudinem, seu morbosos affectus crearunt, separantur, ut casus, percusio, fractura, distensio, luxatio, aut error qui in uictus ratione committitur. Antecedentes, seu praecedentes causae dicuntur, quae paratae sunt morbos efficere, ut sunt humores quatuor tam naturales (ut loquuntur) quàm non naturales. Naturales humores sunt, qui ad corporis nutritionem sunt idonei, & in massa sanguinaria, continentur: proinde & una sanguinis appellatione continentur. Qui si ex uenis, aut arterijs effundantur subitò concrescunt, siue extra corpus maneant, & profluant, siue in ipso adhuc quocunque loco contenti, remaneant. Non naturales uerò eos appellant, qui à sanguine, quo partes nutriuntur, hoc est, massa sanguinaria, separati inueniuntur, & ob suam prauitatem, uel corrupte lam, ex seipsis, hoc est, ex natura sua, inepti sunt ad corporis nutricationem, & ad alimoniam illi praestandum: qui quantumuis etiam in aëre nos ambiente permaneant, nunquàm concrescunt. Hi autem uel quadam naturae prouidentia, certi alicuius usus gratia, in conceptacula quaedam relegantur, aut foras ad corporis extima propulsi, tumores non ueros, ac illegitimos appellatos, abscessus inquam, pustulas, & cutis defoedationes generant. interdum uerò insensibili perspiratu, uel sensibiliter per sudores, digeruntur, atque exhalant. Nonnunquam intrinsecus putrescunt, & febres excitant. Atque hi (inquiunt) aequiuocè, & impro priè humores dicuntur, naturaliumque nomina sibi usurpant. Solùm enim eos succos, qui ab hepate in sanguinea generatione, nutritionis, ac fluoris nostri cor poris reparandi gratia conficiuntur, propriè humores censent appellandos.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
