Latin
13.4 to 13.8
Conrad Gessner, De chirurgia 13.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cuiusmodi est sanguis uerus, ac purus, biliosus, pituitosus, &melancholicus, quo singulae nostri corporis partes nutriuntur, instauranturque. Aliae quidem purio re, &(ut ita dicam) magis sanguineo, aliae uerò biliosiore, aliae pituitoso magis, aliae melancholico, prout cuiusque natura expostulat. Itaque humores, uniuersi in uenis &arterijs, continentur, quod &coloris ipsius, &consistentiae uarietas indicat, ut libro de atra bile Galenus expressit. Porrò ex ijs quatuor humoribus naturalibus dictis, quatuor praecipui, ac legitimi tumores praeter naturam fiunt, quae uulgò apostemata uera nominare solent. In quib. scilicet tumor ad sensum magnus est, et materia, unde procreantur, magis quantitate peccat, quàm qualitate. Hi autem proprijs nominibus dicun tur phlegmone, erysipelas, oedema, scirrhus. Ex non naturalibus uerò (ut uulgaribus medicis placet) abscessus, quas exituras uocant, &postulae oriuntur, de quibus in praecedentibus abundè diximus. Atque hos tumores, abscessus inquam &pustulae, apostemata non uera eisdem censentur. At quę, et alia duo tumorum genera reduci uolunt, flatuosos scilicet (quas &inflationes uocamus) &aquosos, qui ex seorsa substantia procreantur, uulgò apostemata uentosa, &aquosa nuncupant. Itaque sex sunt nomina simplicium (ut loquuntur) apostematum: nempe apostema phlegmonosum, erysipelatosum, oedematosum, scirrhosum, flatuosum, &aquosum. Compositis uerò (quoniam horum infinita propemodùm turba est) non omnib. propria sunt indita nomina, sed illis duntaxat, in quibus humor aliquis supra caeteros dominium obtinere euidenti ratione deprehenditur, ut iam ex praecedentibus satis innotuit, &rursus in sequentibus suo loco plenius ostendemus. Caeterùm causae coniunctae, seu continentes tumorum praeter naturam, quos apostemata, pustulas, &exituras, uocant, sunt materiae, quae in particula ipsa laborante, aggregatae &infarctae reperiuntur, quaequè adhuc permanent, postquam tumorem excitarunt: ac dum increscunt, tumores ipsi augentur: cùm decrescunt, minuuntur: &cùm desinunt, finiuntur. Causa enim coniuncta, siue continens, morborum omnium, ac dispositionum, quę in corpore sunt (in uniuersum ita ab Auicenna, &uniuerso iuniorum medicorum coetu definitur) Quę cùm praesens est, eius byGoo "est, eius quoque morbus adest: cùm uerò tollitur, etiam morbus euanescit. Verumenim uerò quidam huius ętatis medici non uulgariter eruditi, duas tan tùm esse morborum causas Galeno contendunt, externam uidelicet, &internam, siue (ut nunc loquuntur) primitiuam, &antecedentem.