# De chirurgia 13.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 13.9 to 13.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/13.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/13.9

Itaque primitiuam, atque externam causam (inquiunt) appellat Galenus, quae extrinsecus, corpori aduenit, ipsumque uehementer alterat, atque immutat, quaeque cum aduersam ualetudinem creauit, separatur: ueluti calor, frigus, scorpio pungens, Graeci (ut diximus) eam προκαταρκτικὴν uocant: internam uerò siue antecedentem nominat Galenus, quę in ipso animalis corpore consistit, & iam morbum facit. Eam autem, quam coniunctam appellant, ne (inquiunt) somniauit quidem, cùm secundum huius sententiam, affectus actionem impediens, aut uitians, morbus sit, & non morbi causa. Coniuncta autem illa causa, quam Auicenna eiusque sequaces somniarunt (ut ex data ab ipsis descriptione constat) affectus sit actionem laedens, quae propria est morbi definitio. Nihil igitur causa illa coniuncta, à recentioribus medicis, & eorum principe Auicenna introducta, à morbo prorsus differt, à quo primùm ea quae secundum naturam est actio, laeditur. Caeterùm cùm haec de triplici causarum morbificarum genere opinio iam inueterauerit, & apud omnes ferè nostrae etiamnum aetatis medicos robur inuenerit, non absurdum uidebitur, si eas morbosas causas passim in hoc opere, dilucidioris doctrinae gratiâ, huiusmodi nominibus distinguamus: nempe primitiua, antecedente & coniuncta. Atque haec de cau sis tumorum praeter naturam dicta sufficiant: nunc postulat ordo, ac orationis se ries, ut eorum signa, & iudicia subijciamus, modo tamen pauca de abscessuum natura, & generatione praemiserimus. Itaque abscessus, qui graecis ἀποστήματα, & uulgò exiturae dicuntur, Galeno libro „ de tumoribus praeter naturam, & secundo ad Glauconem, dispositiones sunt, in " quibus abscedunt, atque inuicem distant, quae prius se contingebant, corpora. Ma „ teria enim quae eiusmodi tumores excitat, extra carnem musculi propulsa, conti „ nentia à subiectis diducit, & abscedere facit. Spacium igitur (inquit Galenus) ua „ cuum in medio fieri oportet, quod aliquam substantiam spirituosam, uel humidam, uel mistam ex utrisque comprehendit, quae temporis diuturnitate in multiformes, & uarias substantias alterantur. Duplex autem est eiusmodi abscessuum genus: unum, cùm inflammatio in pus uersa, pus ipsum tanquàm in sinu aliquo est collectum: alterum, cùm nulla praece dente inflammatione humor aliquis, isque aliâs specie alius, uel spiritus aliquis uaporosus, aut substantia ex utrisque mista, in parte aliqua colligitur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
