# De chirurgia 130.1-3

Conrad Gessner, De chirurgia, 130.1 to 130.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/130.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/130.1

Cap. III. NCREMENTIS rheumatum discutiens materia cum repellente misceri debet. Inclinante uitio diaphoretica pura sint: & horum unicum fortasse genus est: sed clarior doctrina fuerit, si duplici differentia se paremus, ut alia quidem leuiora, quae ἀραιωτικὰ: alia fortiora, quae δαφορκτικα si uis, appelles. Araeotica mediae naturae uicina sunt eo calore, quem hu miditas temperet: ex quo minimè siccant, dolorem leniunt, relaxant cutem, spiramenta corporis rarefaciunt, tenuitate partium intrò penetrant, quodque inhaesit par ti, liquefaciunt: hinc ex humore uapor fit, qui subinde expirat, dum omninò locus detumeat. Et adhuc quidem satisfaciunt, ubi tumor in superficiem exponitur. Locusque mollis est ac rarus, materia uerò calida, humida & tenuis est. Quòd si in alto corpore humor deponitur: si idem frigidus, crassus, glutinosus: si dura densaque cutis: si uiae longitudo quaedam est flexus & anfractus, iam ui maiore opus est, uidendumque non quale in praesentia, sed quale futurum sit medicamentum, cum eò peruenerit. Ex quo nec acribus quidem parcendum erit. Etenim pars exterior perferret, quae aegra dolensque tolerare non potest. Maiora uerò remedia in diaphoreticis numerentur, iam uicina epispasticis: quanquam utraque uirtus euocandi atque digerendi plurimis rebus insita est: sed ut in unoquoque uis altera superat, ita genera distincta sunt. In hepate, liene, uentriculo, atque id genus partibus, à relaxantibus metus est ne dissoluant uires: ideoque astringens materia, qualis est aromatum, misceri debet. Frigida crassaque materia, incidente auxilio prius comparanda. Mollienda quoque ubi durior concreuit, ex quo à leuioribus ad maiora remedia gradus paulatim fiat, ut sine periculo discutias. Alioqui difflabit tenue, lapidescet quod crassius est. Cum parte stu pida, durius: cum ea quae uegetius sentit, clementius agendum est: quanquam stupore partis abutendum non est, ut ea imperes, quae exulcerent. Sic enim sensile corpus intabescet: contrahetur, non rarescet: cogetur materia, non liquescet: horror, dolor, fluxio irritabitur: dehiscent uenae, omnia in deterius commutabuntur: multò magis si pharmaca crassiore constent materia, & siccent. In phlegmo ne quae uetus est, uidendum nunquid affluat: id ferè accidit tumoribus qui inue terascunt, ubi medela quae reprimat, commiscenda est. Posteaquam uerò subsedit tumor, ac nihil quod exhalet reliquum est, confirmanda pars, quae longo uitio elanguit, multò magis si statis periodis, rheumatismo uexari solet.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
