# De chirurgia 131.9-11

Conrad Gessner, De chirurgia, 131.9 to 131.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/131.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/131.9

A suillo sunt uitulinus, hoedinus, caprinus, bubulus: quibus si uis uulpinum & leporinum adijcies. Atque hi leniunt magis, & concoquunt. Effi cacissimus est leoninus, cui proximi sunt hyeminus, pardalinus, ursinus, & hi duriora corpora emolliunt. In medio sunt taurinus, hircinus, ceruinus. In uolatilium genere efficax anserinus, anatinus, olorinus: siccior è gruibus: suauis galli naceus: calidior columbinus. Ex anguillis & piscibus fluuiatilibus languet: humanus mediocriter ualet ad omnia. Domesticorum animalium pinguia humidiora sunt, ut suum, quàm aprorum: è maribus sicciora & calidiora. Castrati ma res foeminis respondent. E iunioribus humidior, è senioribus siccior est adeps. Pinguia oleo magis molliunt & calfaciunt, aetate tenuiora fiunt, & acrimoniam contrahunt. Purgatur adeps exemptis uenis, quas fibras uocant. Salsus uel con Salsus adeps. ditus aromate siccior est: constat uerò pepticis & malacticis aduersari, quae nimium siccant, quanquam Plinius conuenire scribit salsam axungiam mollire magis. Id Vetus adeps in suillo fortasse concedi potest. Recens adeps si defit, & uetus ad curam reuout recens fiata candus est, liquefieri prius oportet, mox frigida saepius lauari: postremò etiam uino quàm odoratissimo. Eo modo saepius liquatur, cogitur, lauatur aqua, dum Medulla omne uirus exuat. Medulla in sebalib. sebo, in adiposis animalibus, adipi respon det: uiscera, chordas, tendines, musculos emollit. Ex ossibus humidior, è spina siccior est. Prima laus ceruinae, quae nullis malacticis inferior est: uitulina sequitur, tum ouilla & caprilla: acrior taurina quàm ut emolliat. Atque haec leuiora sunto. Durioribus naturis conueniunt: Ammoniacum quod aceto liquari potest, leniter decoquendum, ne efferuescat. Bdellium molle ac pingue saliua hominis subi

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
