# De chirurgia 131

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/131

una: cerae sesquilibra: oleo liquentur: liquatis ad dito salis torrefacti unc. sex. ubi refrixerint manibus conuoluito, cylindros uel magdaleones fingito, usus tempore aluta intendito: adhibitum hoc pharmacum, pus in se rapit, quod cum haereat, eradi debet, ac rursus aluta imponi, idque saepius repetendum. Nam ueluti miraculo conditum pus emulget, & uitium discutit: sed quia durius in dolore abstinendum. Eidem rei picis aridae, cerae nouae ana lib. unam: olei lib. duas blando igne fusa coniungito. Adipis porcini, picis, cerae nouae, saponis nigri ana unc. duae: liquata transcolato, hydropismos & dothienas adiuuat. Vehementer discutit galbani, castorei ana unc. una, liquefiant in olei ricinini sesquilibra: expresso & colato oleo adde picis, terebinthinae ana drach. quatuor, cerae quod sufficit, ut fiat solidum pharmacum. Haec autem contumacibus uitijs imperanda sunt in quibus est quod molliat, coquat, trahat, discutiat. Plura sexto & septimo de compositione pharmacorum κατὰ γένη, 15. Aëtij, & alijs Galeni libris. Partem chalasticis souebis, ex quo diaphoreticum induces, quod initio quidem lenius: postea uerò ut subsideat tumor, efficacius esse oportet.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
