# De chirurgia 133.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 133.1 to 133.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/133.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/133.1

materia, quae naturae corporum elementari familiaritate consentiat. Emplastica sunto διαπυιτικὰ (sic enim haec appellant, ut ἐκπυκτικὰ & πεπτικὰ) ut praeclusis inde spiraculis, natiuum calorem inhibeas, in quo concoquentis naturae robur est. Ita substantia quidem calor augebitur, neque qualitate crescet: solidae partes con firmabuntur, insitus humor saluus persistet: dissipabitur uerò qui inanibus spatijs alienus est. Ex quo uitium concoquetur, & consuetudine partium similarium exalbescet, fietque tandem pus album, lene & uniforme: quod quia alimento esse non potest, exesa cute uias sibi faciet, atque ita effluet. Non absimili rationeχαλαστικὰ uocata ἐκπυιτικὰ fient, si accesserit crassities partium: eodem modo quae leniunt, calfaciunt & astringunt. Emplastica modicè calida, omnia concoquunt. Praeit in ijs, quod est tenue: reliquum uerò uel contracta, uel illita cute uias intercipit, ne quid spiritus exhalet. Contrà uerò si expirat calor, nec empla stica materia est, nihil suppurat, & aliquando alienus calor succenditur, unde putredo. Echecolla per se haerent: reliqua uerò uel gummi, uel resinis implicanda uel commodè alliganda sunt. Malactica calidiora sunt, & leniter siccant, in situmque humorem paulò minuunt: quo nomine à pepticis distinguenda, ne simi litudine fallant. In pepticis uitanda, quae detergunt & uehementer calfaciunt. Nihil enim quod ualde discutiat, pepticum est: & quod deterget, poros expurgat, quos illinere oportet. A siccantibus metuitur, ne frugi materiam exsorbeant: multò magis si praetereà calfaciant. Neque uerò contra nos faciet, quòd in historijs medicorum permulta peptica sint, quae mistis diaphoreticis, detersorijs atque siccantibus temperentur. Qualitas enim rerum mistura retundi potest, & multa uitia eodem tempore interdum coeunt, unde uaria misceri necesse sit. Ac saepe facit abscessus natura, ut acria etiam misceamus. Peptica sunt, aqua tem perate calida affusa parti: modus est, ut inde erubescat locus, ac leniter extumeat. Nimium fit, si inde subsidet aut expalleat. Hydrelaeo & oleo pingui ac dulci, modicè calido, & butyro similiter utendum est. Triticum ore praemansum, saliuaque hominis commolitum rusticis corporibus conuenit: leniora sunt, farina tritici & inde panis, perpurgato furfure: dissoluenda aqua, oleum uel butyrum additur: coquuntur omnia ut sit cataplasma quod lenit inflammationes uulnerum, & celeriter maturat.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
