Latin
134.1 to 134.3
Conrad Gessner, De chirurgia 134.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. De aperienda vomica. VAE suppuratio sponte sua non rumpitur, ferro, igne uel medicamen tis aperienda est. Alioqui serpit sanies &cuniculos agit: uenas, neruos, arterias &uicinia corpora depascitur: atteruntur ossa &cariem ducunt, liuescit cutis, &in rugas quasi senio marcescens contrahitur: idque metuendum magis in digitis, articulis, partibus corporis quae in decliue pa tent. Sic enim parotides femorum, abscessus in fistulas cauantur, &quae facilè putrescunt, qualis anus est, os &loci genitales. Quare etiam si tumor nondum satis ma turuit, ea pericula ferro anteuertunt, multò magis si pestifera aut uirulenta materia, uomica includitur: quanquam animaduertendum, ut ne nimis citò. Nunquam enim uis naturae gratis inferenda est, sed semper aliquid beneficij, nihil maleficij proponi debet. In uomica quae tardius erupit, membranae, neruacea corpora, &alia semiputria saepe occurrunt, quae nec intempestiuè rescindenda sunt. Sua enim putredini maturitas est. Alioqui noua inflammationis &conuulsionis pericula creari solent. Neque perpetuum est aperire ui, quod suppuratum est: sed si nullum in mora periculum apparet, diaphoreticum remedium imponendum, quo lo co mollior abscessus est, &digito cedit. Sic enim sanies exugi potest, idque facien dum magis cum alta parte uomicae, non decliui, suppuratio se colligit. Quod si ferro uel igne utendum est, prius animaduertere oportet, ne quod uas insigne, neruus, tendo, uinculum, ne quid neruosum, quales membranae quaedam sunt, aut potius lati tendines conuulnerentur. Parcendum etiam quibusdam partibus, quae uegetius sentiunt, &à quibus uis ignis ad principia transeat celerius. In musculis fi brarum interstitia cultello ligneo uel digito diducenda, ne fibrae praecidantur: idque cum in profundo sanies resedit. In his omnibus anatomica disciplina opus est. Cauteria periculosa, occipitio, temporibus &ubicunque caluaria mollior est, ubicunque uel exitus neruorum uel aditus uasorum est: nec ea ipsa oculus sustinet. In cranij fracturis, ubi modiolis, cycliscis, terebellis, uia puri fit, à suturis ner uorum radicibus molliori osse ferrum declinamus. In strumis &colli abscessibus, à carotide arteria, uena sphagitide, uocali neruo abstinendum.