# De chirurgia 134.11-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 134.11 to 134.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/134.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/134.11

Est cum ab ore ulceris ad fundum ducto gladiolo tota cauitas detegitur, ut in fistulis: nonnunquam angustius orificium ferro ampliatur, aut quod amplum quidem sed rotundum, aucto uulnere in longum, aut aliter deformatur. Sed hoc non tam purgando, quàm glutinando fit. Quibusdam locis pluriCautio. mae concurrunt arteriae, plurima uitalis spiritus materia est. Hic paruo uulnere contentus eris, ne confertim ac semel erumpente sanie, simul magna uis spiritus dif fluat, unde animi deliquia, & nec opinatae mortes consequantur. Et haec quidem Medicamenta de ferro & cauterio in aperiendis uomicis breuiter dicta sint. Reliquum est, ut aperientia uo eodem compendio de medicamentis quae aperiunt, dicamus: quibus ideò uten micas. dum, quia mollior aeger est, quàm qui uel ferrum uel cauterium sustineat: quanquam medicamenta haec cauteria quędam sunt natura quidem caustica. Ideoque à quibusdam ueterum cauteria frigida uocata, à recentioribus potentialia: cauteria quidem, quia reuera urunt: frigida, ut ad ferrum & similia quae igne rutilent, comparentur. Neque tamen sic urunt, ut quae caustica & septica postea describentur. Theriaca igitur adhibita, uomicas aperit: urticae semen è uino tritum, frangit, purgat, incarnat, cicatrice tegit. Caulium radices ustae, tritae & uetere axun gia excerptę, ita è radice cannae, uolutis ostracodermon, & testis prius crematis: adeps collectus è ranis uiridibus arboreis: lac ficulneum & tithymalli, canthari dum puluis, batrachij caulis & folia: caninum stercus album tritum: terebinthina uel adipe uetere concorporantur. Melligo anacardina similiter excepta. Sed haec ita insistere oportet, ut aperiant, nec crustas ducant. Mistum est: Faecis cremati uini unc. duae: fimi columbini, propoleos, salis torrefacti, aeruginis, ana drach.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
