Latin
Cap. VI
Conrad Gessner, De chirurgia 135
Unproofread scanNot analysed yet
tres: aquae marinę, uel in qua subduplum sal illiquauerit unc. unam: olei antiqui aut feruefacti unc. duae: arida seorsum tundito, aeruginem, faecem, salem in mor tario simul terito: tritis in puluisculum aquam conspergito, &iterum oleum misceto, ut fiat unum corpus. Ex quo fictili uase placido igne omnia coquito, dum tota exhalet aqua: postremò praemollitam propolim imponito: &ubi sublata igne paululum refrixerint, columbinum fimum inspergito, pusillae plagulae &oblongae, quantum medicamento opus est inducito, &conuenienter adapta to: tum amplius splenium malagmate illitum superdato. Fimi columbini, nitri, ana drach. quatuor: caricae, septem: quibus arida trita commisceto, ac benè pinsito inducitoque ut prius: quòd si durius medicamentum uidebitur, purgatam axungiam &mel coniungito. Arsenico, puluere angelico uel uocato mercurio, prudenter utendum est, ut habeatur ratio corporum &uomicarum. Excipiantur butyro, axungia, terebinthina, uisco. Superponendum folium ex ijs quae leniunt uel molliant: alioqui splenium epicerastico, uel malactico illitum. Obseruandum in usu horum medicamentorum, ut aestus uomicae &phlegmones acquie scat: ut quantum uulnus esse uelis, tantum splenium constituas, in quo aperiens pharmacum positum est: uidendum ne uenam, neruum, arteriam uioles, ne diutius relinquas. Quòd si dolor acciderit, non committendum diutius ut uexetur aeger, sed statim reuellendum pharmacum, &leniendus dolor est, pauloque clementius agere oportet. Minus uexabit pharmacum, prius fota parte laxante remedio. Epicerastico iam facto uulnere, temperandus calor. Plura libro decimo quinto Aëtij, &capite de pyroticis. De purgantibus.