# De chirurgia 135

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/135

tres: aquae marinę, uel in qua subduplum sal illiquauerit unc. unam: olei antiqui aut feruefacti unc. duae: arida seorsum tundito, aeruginem, faecem, salem in mor tario simul terito: tritis in puluisculum aquam conspergito, & iterum oleum misceto, ut fiat unum corpus. Ex quo fictili uase placido igne omnia coquito, dum tota exhalet aqua: postremò praemollitam propolim imponito: & ubi sublata igne paululum refrixerint, columbinum fimum inspergito, pusillae plagulae & oblongae, quantum medicamento opus est inducito, & conuenienter adapta to: tum amplius splenium malagmate illitum superdato. Fimi columbini, nitri, ana drach. quatuor: caricae, septem: quibus arida trita commisceto, ac benè pinsito inducitoque ut prius: quòd si durius medicamentum uidebitur, purgatam axungiam & mel coniungito. Arsenico, puluere angelico uel uocato mercurio, prudenter utendum est, ut habeatur ratio corporum & uomicarum. Excipiantur butyro, axungia, terebinthina, uisco. Superponendum folium ex ijs quae leniunt uel molliant: alioqui splenium epicerastico, uel malactico illitum. Obseruandum in usu horum medicamentorum, ut aestus uomicae & phlegmones acquie scat: ut quantum uulnus esse uelis, tantum splenium constituas, in quo aperiens pharmacum positum est: uidendum ne uenam, neruum, arteriam uioles, ne diutius relinquas. Quòd si dolor acciderit, non committendum diutius ut uexetur aeger, sed statim reuellendum pharmacum, & leniendus dolor est, pauloque clementius agere oportet. Minus uexabit pharmacum, prius fota parte laxante remedio. Epicerastico iam facto uulnere, temperandus calor. Plura libro decimo quinto Aëtij, & capite de pyroticis. De purgantibus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
