Latin
136.5 to 136.8
Conrad Gessner, De chirurgia 136.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Erinacei cinis, amygdala, stoechas, anagallis, aristolochiae, radix gentianae, cyperi, urticae semen &irionis, humidioribus, cancrosis, putrilaginosis, gangraenosis mirificè prosunt. Dipsaci radix in cinerem usta. Eadem ad melliginem uino cocta, &pyxide serua ta. Radices solani, cortex, herba, succus, cacoëtne iuuant, &nomode ulcera. In summa, quae nitrosa &amara: quaecunque ita detergunt &siccant, ut non mordeant, non astringant, purgandis ulceribus idonea sunt. Arsenicum, &quae ex hydrargyro conficiunt, quandiu acrimoniam retinent, irritant ulcera, sed putredi ni repugnant, ubi nec astringentibus, ut alumine scissili: nec mordentibus metallicis simul &astringentibus, ut squamma aeris, ferri, stomomatis abstinendum est. Nam &arsenico &chrysocolla ueteres usi sunt. Minium quod è sulphure &hydrargyro fit, his coniungi debet. Clementius quod cerusa usta comparatur, uel plumbi gleba sterili. Secundum genus Gręci σάνδυκα uocant. Ex quo diuturnis ulceribus &maleficis medicamentum parant. Sandic. lib. una: olei dulcis lib. duae: coquantur lento igne, dum non inquinent. Aerugo octuplo, decuplo &duodecuplo cerato mista. Cerae terebinthinae ana drach. sex: uel unc. una: olei unc. tres uel quatuor: liquefiant in uase duplici. Liquefactis adde aerug. drach. Clementius est usta prius, &lota aerugo. Potest dupla cerae terebinth. commisce ri: terebinth. lib. 2. cerae lib. I. rosacei unc. tres uel 4. aerug. unc. 2. uel 3. Liquatis &coctis reliquis aerugo inspergitur. Quod plus aeruginis recipit, magis siccat &detergit: quod minus glutinando idoneum est. Aegyptiaca ferè similia sunt. Ae ruginis unc. I. squammae aeris unc. 2. aceti unc. 8. meliis unc. 2. Arida cum aceto teri to, mel adijcito: omnia dum ruffescant conquito: maleficis conuenit. Clementius est ex mellis &terebinthinae pari pondere. Cera uiridis in Aegyptiacis numerari potest, trita inspergitur, uel mollita oleo imponitur. Maligna iuuat Lithargyri libra una: leniter coquatur in aceti libra una: olei lib. duab. Iam inspissatis adde aerug. unc. I. iterum coquantur, dum ruffescant. Mellis lib. I. aceti lib. semis: aerug. unc. I. aluminis drach. 4. coque ad spissitudinem dum ruffescat. Alij quoque aliter, modò usta modò lota: aliâs etiam usta &elota aerugine parant cathartica.