# De chirurgia 137.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 137.1 to 137.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/137.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/137.1

ulcerum contumacis Antispodium quae naturae opus intercipiant. In sarcoticis uitanda, quae astringunt, immodice siccant, quaeque acrimonia mordicant. Illa frugi humiditatem partium, & materiam carnis ebibunt. Acria colliquant, & aucta sorde ulcera amplificant. Seligenda materia, quae naturae corporum & partium conueniat. Nec si quid Dionis ulcus impleat, statim & Socratem iuuare potest: Nec quod in glande carnem instaurat, protinus & praeputium incarnabit. Finge Socratem cui femur ulceratum sit: thure alioqui sarcotico putredinem gignes: aristolochiae puluere carnem restitues. Etenim Aristolochia carnem generat, ubi thus sordes commouet. Ac rursus Dion sit paulò humidior temperatis: huic thus commodum, Aristolochia inutilis est. Thus quod in Dione carnem constituit, in humidiore uel sicciore nihil tale effi ciet. In siccioribus partib. sicciora: in humidioribus minus siccantia utilia sunt. Ideoque & praeputio & toti pelli, quę colem induit, sicciora: peni & glandi minus siccantia conueniunt: carni etiam, quae minus siccent: oculo minus quàm nari: huic quàm auri. Sinus humidior, sicciore: aridus, minus siccante curari debet. Nudatis ossibus uitanda pinguia, aridis utendum, ut carne impleas. Viceribus pudendi, quę humidiora sunt, anethum ustum inspergitur, cucurbita sicca, usta, pompholix, lapis haematites, pini cortex: horum aliquid in pollinem tritum, & mannae momento mistum. Quae uerò madida non sunt, aloe sicca & mannę por tiuncula incarnantur. Eadem ratio in ano, & eius naturę partibus seruari debet. Omnia ergo remedia suis finibus distinguenda, & naturae partium ulcerumque accommodanda sunt. Languidius sarcoticum uel saniem aceruat, uel mollem car nem flaccidamque gignit. Efficaciore cauum exarescit, uel callosum germen enascitur: saepe etiam excitatur dolor & grauiter ulcus arroditur. Sarcoticorum ge nus, quod multa perficit, saepe usurpatur: quia uidelicet eo cura celerius absolua tur. Quod uolumus subiecto exemplo intelligas, idque in usu reliquorum pharmacorum semel dictum sit. Glutinat, siccat, detergit & carne implet: Strobilinae unc. tres: cerae unc. I. aeruginis rasae drach. quatuor: thuris masculi drach. 2. aceti quod sufficit: aeruginem pluribus diebus conterito: thus uno die: tum caeteris li quatum commisceto: gangraenis, nomis putrilaginosis & uetustis conuenit. Fiet clementius, strobolina mollita prius rosaceo: uel terebinthina, strobolinae loco mista. Quod si terebinthina careas, quod saepe fit, larigna quae omninò terebinthinae similis est, utendum erit. Alia larignae differentia, caetera quidem terebinthinę similis, sed gustu mordacior, sensu acrior & odore grauior est.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
