# De chirurgia 137.13-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 137.13 to 137.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/137.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/137.13

His autem sic utendum est, nudato osse, Vsus cephalic. quod in caluaria saepe fit ad uocatam διπλόην, arida inspergenda. Nudatis enim ossibus pinguia malè conueniunt. Suntque paulò acriora, ut non solum squammas, sed uiscidum humorem ex alto trahant. Videndum etiam ne qua parte syderatum uel corruptum os liueat: elimandum enim ac omninò repurgandum. Atque ubi coeperit caro succrescere & os integi, cephalica cerato temperanda: sic enim conges sarcoticon, quia uidelicet quae euocant, tergunt, discutiunt, cerato mista implere possunt. Cerati modum definient natura uitij, corporis, uirtus deni que medicamenti. Parantur cephalica ex iri Illyrica, erui farina, manna, aristolo Materia cepha lica. chia, panacis Heraclij radice, magis cortice (opopanax calidior est) radice bryo niae: in summa his quae detergant, sed non rodant. Acria enim miscentur, ut ramenta auferant. Cephalico quod tollit squammas, ossa corrupta rapit, & caua im plet: Iridis Illyriae, panacis ana drach. quatuor: aristolo. rotundae: mannae ana dra chmae duae: tusa leuissimè, & traiecta cribro insperguntur, uel melli mista imponuntur. Farina orobi rubri drach. octo: iridis drach. decem: mannae, aristolo. ro. Ex orobis, tundae, squammae ana drach. quinque: tritis, uel cum melle utitor. Sunt qui ad

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
