Latin
137.5 to 137.8
Conrad Gessner, De chirurgia 137.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Mitius quo que fuerit cerato misto, cera lota, diutius trita erugine, aceto non ita forti, sed ui noso: postremò, si aeruginem minuas. Atque ubi uincit, consilium glutinandi sit thus pari pondere cum aerugine: si magis siccandum, lithargyri uel similis metallici benè triti partem aliquam commiscebis. Ex alijs etiam acrioribus, ut squammis tostis, tritis, lotis, aliquid poterit adiungi. Si flaccidior caro est, praeter metallica, myrteo oleo uel melino: si calor extitit, rosaceo uti oportebit: si parum processit caro, aristolochiam, &aliquid è sarcoticis unies. In duritie, adipes, medullas, am moniacum &similia colliquabis. Alumen interes, si quid affluit: Ladanum quod simul mollit ac reprimit: Aloen quae repellit, tergit, digerit, &sarcoticon est. Sic ergo πολύχρηστον temperabis, quod &aliter alijs accommodes, &ad multa uitia transformes, ut interim carnem repleas. In contumaci ulcere animaduertendum aliud quidem tale esse, quod suauissima desyderet: aliud cui non nisi acribus, ex tremisque auxilijs prodesse possis. Pudendorum &sedis ulcera maligna, neque acria neque uim ignis sustinere possunt, qua uidelicet parte neruacea, &suauissimis medicamentis curari debent: qualia sunt, oui candidum, cadmia lota, cerusa, pompholyx, amylon, manna, myrrha, styrax, succus solani, Aizoi, &similium extusus in mortario plumbeo, pistillo plumbeo: uel chymicorum oleum, quod extillant plumbo. Spodium, antispodium, quod fit ex oleastri floribus &folijs, ebore, cornu cerui, crematis nucleis dactylorum, ficulno ligno, lentisci, cytonij, myrti folijs, cum tenerrimis ramorum partibus, moris immaturis in sole are factis, uel è buxi coma, rubi &terebinth. testis &uolutis ostreorum, buccinorum, purpurarum &similium, taurino glutine &linteorum cinere, faece usta &elota: uruntur ea omnia crudo fictili in fornacibus, donec figlina percoquantur: tenuissimè laeuigare, &si quid superesse putes qualitatis ignis eluere oportet: si nolis astringere, aceto macerabis &siccabis. In fluxionibus leniter astringere melius est: in putredinibus, aceto, oxycrato, oenomelite uel oxymelite: in cancrosis, solani succo &plantaginis imbui, &inde siccari conuenit. Corallo simili Cristallus. ter uti licet. Crystallum laudant in oris ulceribus &cancris. In clementibus auxilijs Fuligo. aloe est, fuligo thuris, terebinth. myrrhae.