Latin
138.1 to 138.4
Conrad Gessner, De chirurgia 138.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
dant radicem bryoniae, &aliter parent. Corticis pinei, squammae, pumicis usti, ana drach. sex: mannae, thuris, aristolochiae, iridis, resinae pityinae, ana drach. quatuor: myrrhae, aloes, ana drach. duae: tritis utere, uel cum melle. Athenaeus loco cor ticis pini, drachmas quatuor gallae miscuit. Plura ex secundo &quarto de compositione pharmacorum κατὰ γένη. Iam uerò multa per se nocent, mista sarcotica sunt. Oleum sordes colligit, sic &cera: aerugo rodit: tria haec mista carnem regenerant: magis etiam si quid sarcotici admisceas. Sic enim purgant, &carne implent. Quale est, Cerati rosacei lib. una: aeruginis unc. I. mannae, thuris, unc. duae: cerę, terebinthinae, ana unc. quatuor: aeruginis ex aceto lotae, unc. una: uel ut efficacius, unc. duae: thuris, unc. duae. Ita ex oleo, cera, aerugine, resina, terebinthina, thure, manna, &materia sarcotica, sexcenta pharmaca confinges ea arte, quam Galenus tradidit, quibus extergeas, sicces, repellas ac simul impleas. Trigener, Cera, colophonia, terebinthina, pariter colliquatis: refrigerata haec in frigidam conijcies, diuque manibus uolutabis: nuda ossa capitis incarnat, squammas deducit &cicatricem trahit. Admirandum est mastiche pariter mista in ossium fracturis. Iudaei, Colophon. lib. una: mastiches unc. una: olei sesquuncia: liquata, &in frigida pista sine linamento ulceri impones: purgat &prae cęteris implet, sed cicatricem non generat. Optimè incarnat farinę pistrinalis è tritico unc. duae: picis, Colophonię ualde tritae, unc una: arido cauum impletur. Gal. Cerę drach. sex: olei unc. tres: liquefactis adde thuris, iridis, aristolochiae, ana drachmam unam: aeruginis drach. dimid. Aliud. Radicis Anchusę unc. duae: aloes unc. quatuor. Fiat puluis. Theriaca efficacissimè purgat, incarnat, cicatricem ducit. Maleficis ulceribus tibiarum, litharg. unc. sex: cum adipis caprilli, olei rosacei, ana unc. sex coquito: coctis adde mastiches unc. sex, parum refrigeratis misce uitellos quinque ouorum. Hactenus experimenta ueterum, nunc ad recentiorum remedia tran seundum est. Aureum Mesuae. Cerę unc. quinque: resinae unc. tres: terebinthinae lib.