Latin
138.1 to 138.4
Conrad Gessner, De chirurgia 138.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. LENVM ulcus clauditur cicatrice. Epuloticum siccat, astringit, sed citra morsum, atque hinc reprimit, &quod in carne humidum est, sor bet: carnem contrahit &cute tegit, aut certè callo tenui, qui cuti simi lis est. Ex quo siccare magis necesse est, quàm quod carnem gignit uel glutinat. Aliud genus est, quod quia excrescentem carnem adimit, epuloticon ap pellant, acri natura, &iam mordaci. Addunt &tertium genus, quod siccat quidem sed non astringit. Cicatricem ducunt, galla immatura, myrta, malicorium, ae ris squamma, chalcitis, misy, aerugo usta, lota. Et quod praestantissimum est, aes ustum &elotum. Metallis acribus excrescens caro consumitur: ustis &elotis trahitur cicatrix. Vruntur haec fictilibus crudis, carbone puro: extinguuntur uino, mortario interuntur affusa pluuia, mox siccantur, cribrantur linteo: in mortarium aliquoties repetuntur, ne quid arenosum aut scabrum reliquum fiat. Abluuntur etiam ea ratione, quae ex Dioscoride &Galeno repetenda: ut eadem materia ex cedentem carnem adimas, in duris ac mollibus corporibus cicatricem ducas. Erysimi semen, scoria plumbi, stibia, cerato myrtino excepta. Erinaceorum, pur purarum, buccinorum, ostreorum calculorum, marinorum, silicum &similium crematorum cinere, metallis acribus similiter utendum est: ut crematis quidem superfluam carnem adimas, ustis &elotis, cicatricem contrahas. Hęc omnia tam possunt mansuescere lotura, quàm suauis est cera lota. Flaccidis carnibus balau stia affatim insperguntur. Liberalius inijci oportet, ubi caro demenda est: parci us &in subtilissimum puluerem conleuata, atque acie cultelli capta, ubi cicatrice plaga tegenda est. In calloso stupidique sensus corpore, si neque plethora neque cacochymia, acrioribus ad cicatricem uti licet. Quae enim molliora corpora colliquant, duriora in cicatricem contrahunt: &acria cerato rosaceo fracta epulotica sunt, ut uel pluuia, uel astringente uino lota. Vinum sit neque recens, neque aetate mordax aut languidum: praestat quod annis est &qualitate medium. Siccant nec ita astringunt, myrrha, argenti spuma, ostrea, diphryges. Iam uerò alia, ἐπίπαστα, quae arida tenuissimè insperguntur. Alia ἐμπλαστρωδη, &firmo corpore. Hęc in platysmate adhibentur. Corpus accipiunt à cera quae pinguis sit, uel natura sua uel myrtino, melino, lentiscino, oleo remollita. Ac sit olei pars decima uel duodecima. Terebinthina quoque, &larigna temperare licet: ut oesypo, si quid tumoris uel calli ulcerum labris reliquum fuerit.