# De chirurgia 138.5-2-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 138.5 to 138.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/138.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/138.5-2

Eodem modo medulla cerui & uituli. Sic enim epuloticon diutius insistet, neque breui exarescet unde lae dat, scabricie & ante tempus decidat: ac tertio quoque die absoluere satis est. Cerata conueniunt è rosaceo, myrtino, melino, terebinthino, lentiscino, fraxini no. In ceratis epulotica applicantur multò magis, si haec acriora: nec ita malignum ulcus est. E larigna & dupla cera cerotum confici potest. Spodos factitia, quod antispodium uocant, in epuloticis censeatur: uis eius eluatur, ut sunt corpo ra & ulcera: fugienda μαλτακωδη, quęque μαλακτικὰ: adeps maximè suillus, oleum. cera, resina, ammoniacum & similia in ulceribus, quae difficilius cicatricem trahant. Fugienda acria, piper, sinapi, sed praecipuè ubi uel plethora uel cacochymia. Ad haec quae humectant, ut aqua. Quod si omnibus ritè institutis ulcus cicatrici pertinacius reluctatur, aut iam opertum clausumque rescinditur horum aliquid subesse conijcies. Nam uel plethora uel cacochymia est, unde perpetuò madescit ulcus: hîc purgante pharmaco, illic phlebotomia quae uacuet & reuellat, opus est. Aliquando in quantitate & qualitate uitium est: tumque primum phle botomo, deinde cathartico medicamento occurrere oportet. Emulgendus at que etiam praecidendus uarix est, si inde materia transfluit. Quibus ab hepate, lic ne, capite, aut alia corporis parte scaturit colluuies, necessarium parti remedium adhibebis. Aliâs uicina malè habita scalpro lacerabis: callosa labra adimes: partem aegram, totamque uiciniam, pristinae naturae reddes: os subiectum si qua parte

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
