Latin
14.5 to 14.8
Conrad Gessner, De chirurgia 14.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò ij praeter natu ram tumores, quae non uera apostemata appellitant, ut plurimùm synceri, ac puri reperiuntur. Caeterùm simplicium ac syncerorum curationes in sequentibus per sequemur, ex quibus &compositorum &implexorum curatio facilè intelligetur. Nam omnes &persequi, &componere, superuacaneum mihi uidetur. Si enim simplices ipsos tumores omnes cognoueris, deinde, quo pacto inter sese componantur, didiceris, satis idoneus eris, qui in reliquis particulatim te exerceas. Sed iam reliqua quę in uniuersum de tumorib. ipsis sumuntur iudicia persequamur. Periodi, paroxysmi, &crises tumorum qui pręter naturam sunt, humorum, ex quibus conflantur, analogiam (inquit Guido) sequuntur. Analogiam autem hîc interpretamur proprietatem, seu proportionem, naturam, ac substantiae similitudinem, quam formam specificam, &occultam appellant. Tumores eiusmodi praesertim salubres, &qui per humorum influxum fiunt, quatuor temporibus distinguuntur, principio, augmento, statu, &inclinatione. Principij nota est, cùm particula incipit distendi, &fluxionis adestinitium, cum dolore adhuc exiguo. Incrementum adesse iudicabis, cum uideris tumoris molem attolli, Io cumque affectum impleri, &in sublime efferri, ac symptomata, quae unumquemque tumorem, sequi solent, manifestè augeri. Status uerò iudicium est, cùm praedicta omnia, tumor scilicet &symptomata cuiusque tumoris differentiae, proprium uigorem suum obtinent: nec amplius possunt incrementa assumere, quin materia faciens tumorem, in aliam formam seu substantiam alteretur, &transmutetur. Declinatio autem tunc adesse cognoscitur, cùm tumoris moles, &propria ipsius symptomata, imminuuntur, uel materia quae tumorem facit, in aliam substantiam incipit transmutari. Itaque tempora haec (ut inquit Guido) penes tria potissimùm distinguuntur: nempe penes ipsius tumoris essentiam, hoc est, magnitudinem, uel paruitatem, penes materiae dispositionem, &accidentia, quae curandi indicationem plurimùm immutant. Caeterùm quatuor haec tempora simul aliquando coincidere uidentur, propter breuem scilicet, ac penè imperceptibilem uniuscuiusque durationem, ut contingit in uenenosis inflammationibus non letalibus, quae statim uigent ac florent. Porrò tumores huiusmodi, qui ex humorum praesertim fiunt influxione, nisi retrocedant (hoc est, fieri prohibeantur, per repressionem scilicet fluentis materiae uel sponte, &citra ullam rationalem causam, intrò recurrente fluxione, mini mè delitescant, altero istorum quatuor modorum terminantur: nempe uel insensibili exhalatione, seu resolutione, uel facta suppuratione, uel corruptione, uel induratione.