# De chirurgia 140.13-16

Conrad Gessner, De chirurgia, 140.13 to 140.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.13

Addunt bolum arme Composita re nam, terram sigillatam & similia. Composita sunt: Cerati myrtini unc. 3. cerusae media. unc. I. uetusta glutinat. Aloe arida, oenomelite coquitur, emmotum inde tinctum imponitur: capitis ulcera coniungit. Galenus pharmaca temperauit mollioribus naturis ex lithargyro, oxelaeo & oenelaeo: durioribus ex bitumine, aeruEx litharg. & oxelaeo nigrum. gine, squamma, aloe & myrrha: Litharg. unc. 4. ol. & aceti ana unc. 8. uel eo plus ut diutius coquatur: Oxelaeo facilius liquescit argenti spuma: diutius tamen ue xari mortario, ac deinde integrum diem excoqui necesse est, idque luculento foco & sereno aëre: quod bene coctum ritè coijt, nigrum euadit, non absimile ei quod nigrum uocant: fortius fit si oleum uetus est, acetum uerò tenue, pellucidum & acerrimum. Fistulas sine callo, maiora minoraque uulnera, cruenta, lacunosa, difficillima, & parotidas glutinat. Quod uerò ex oenelaeo, cruenta iun Ex oenelaeo. git, Litharg. lib. dimid. teritur diebus quindecim ex uini gilui, tenuis, & odori se libra uel libra una: deinde affusa olei libra una, ut prius conquatur. Αιὰ χαλκίτεως, διὰ χαλκίτε fistulas & magna ulcera coniungit & cicatrice tegit. Axungiae ueteris benè pur gatae fibris & sine sale lib. duae. olei ueteris, lithargy. ana lib. tres: chalcitidis unc. sex: conficiatur ex arte: quòd si spatha palmaria defuerit, saligna rudicula com mouebit potius, quàm radice cannae, cui non exigua uis inest abstergendi. Diuturnis maximisque ulceribus, & quae aegrè cicatricem ducunt: Succi folio-E succo lilii. rum lilij unc. quinque: mellis & aceti ana unc. I. coque, ad crassitudinem efficacissimè glutinat. Cochlearum carnes cum thure & myrrha tritae neruorum uul- Cochlearum nera, & alia quoque uniunt. Cruentis, suggillatis, excisis, quacunque corporis caro parte: uitiligini, leprae maculis & crustis auxilio est. Attractylidis effossae cum Barbara Recentiorum. Puluis ruber. Sanguis draconis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
