# De chirurgia 140.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 140.9 to 140.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.9

In molli parte, extrema auricula, imo naso, fronte, bucca, peri. In quibus suendum. cranio, palpebris, cute gutturis, uentre, membranis quae non sunt tendines sutura conuenit. Praeputium assuitur & infibulatur, ut & carnosum genus ubi In quibus etiniam fibula. mium dehiscit uulnus, nec orae facilè coniunguntur. Sed de his alio loco pluriParticularis bus. Particularis materia, ut sexus: ut molle durumue corpus: ut recens, uetu materiae distum, paruum magnumque ulcus est, ita distingui debet, quod in fascijs, suturis ac stinctio. fibulis similiter seruandum est. Ebulus, sambucus, symphytum, syderites, palmae cortex, plantago, fraga, equisetum, pini, tedae, dracontij folia recentia, anagallis, salix, androsaemon, astragalus, phlonunculus, araneae tela, & ea praecipuè cui è pi strino farina insederit. Spongia, lana succida, linteolum expressa è frigida, uino uel liquore qui contrahat: caseus recens & oxygalactiuus. Isatis satiua neruos Isatis satiua. etiam praecisos in fine musculorum iungit, & duriora corpora conglutinat. Ner uos etiam iuuat pentaphylli folium cum melle, allia assata tritaque myrrha, sarcocolla, gummi genera & resinae quae non mordeant, nec ita detergeant. Pix sicca magis quàm humida: hordeum ustum, aloe ex aqua trita: herbae succus & foZambana. lia, quam ex India comportant, & patrio nomine zambanam appellant. Aloe uulAloe. garis est, quae tenace uita in multos menses uiget: è laquearibus aedium & tabulatis magna uiroris commendatione suspenditur. Constat hoc remedium certo experimento nautarum. In colleticis quae ad manum sunt, praecipua laus attractylidi. Eius cacumina austero uino uel oxycrato incoquuntur: excipitur concha, quod enatat: ulmi cortex alligatus, eiusdem quoque folium intritum glutiVimus & è fol liculis aqua. nat & ambusta iuuat, ut sine manifesta cicatrice coëant. Purgat, implet, cicatricem ducit, glutinat, & artificialibus balsamis miscetur aqua quae ulmi folliculis Balsamum. concluditur, bene purgata uermiculis. Et balsamo quodam raro & pręcioso prin Aqua uitis. cipes utuntur glutinando. Sunt qui aquam quae castratis uitibus exudat uere uitreo uase excipiant, annum integrum benè operculatum uas & clausum exponunt soli, loco subdiali, sed qui ab iniurijs coeli tutus sit: uas subinde ad solem uertunt, melligo tandem concrescit quae sit balsamo uiribus aequalis. Efficacio ra sunt sorbus, mespilus, piraster, quercus, & quaecunque acerba sunt: teruntur affuso interdum uino, quod astringat: atque ita alligantur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
