Latin
141.5 to 141.6
Conrad Gessner, De chirurgia 141.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Macerata tundenda sunt: lenis erit sinapismus, qui subduplum sinapi seorsum triti acceperit: acrior, qui duplum: mediocris, in quo utrunque ex aequo tem peratum fuerit. At quo tempore pinsitur medicamentum, paulatim affundenda aqua est, in qua illa maduerint. Sunt in ueteribus, qui acetum praetulerint: alij aquam, quod experimento didicerunt, sinapi uim aceto exolescere. Eodem modo, quo dropax, usurpari debet. Si quis dolor, aut feruor à medicamento extiterit, tepidae, uel rosacei fotu, illitu cerati rosacei: cerusa è rosaceo trita, &alijs id genus extinguitur. Phoenigmus rubore facto etiam uesicas mouet, &exulcerat: in eorum genere, quae quia illita exulcerant, uocantur ἀμυκτικὰ. Ex nasturtio, sinapi, radice helenij, bryoniae, lepidij, columborum fimo, maxime syluestrium, caprillo stercore (unde διακοπραγίας) aceto pistis. Scilla trita, nucleis allij &tunicis, lacte tithymalli, ficulneo, pulegio, cantharide, urtica, ranunculis, thapsia, cuphorbio, faece usta, metallis acribus, &alijs id genus: lana sordida benè carminata, et calente igne, assis carnibus, et ouis dum uehemneter calent, impositis. Visco melle, axungia ueteri, terebinthina, cerato, acrioribus, gummi, &resinis, ut res exigit, &corpora uel mollia, uel dura sunt, excipere oportet. Aliâs quoque Mel anacardinum. Cathęretica. Septica. Escharotica vsus septicorum &escharoticorum.