# De chirurgia 142.13

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.13

Nutrito lithargyro cum ustulato butyro, radice anonidis: columbino stercore è melle quod & carbunculos scarificat. Insumma, abstergente & incidente materia, quae paregorico & molliente remedio temperari potest. Recentiores chirurg. in septis numerant, stuppas canabinas, hermodactylos, bryoniae radices, alumen unguentum apostolorum. Et in carne dura & multa uitreoli genera & cuperosam quibus pro chalcantho & chalcite uti solent, aeruginem. Vnguentum uiride Aegy ptiacon: Trochiscos è uiuae calcis unc. quatuor tritis & cum melle iunctis: sit aut mellis plus minusue, ut sunt corpora. Trochisci capsula figlina ordine collocantur, siccant in clibano: puluis inde utilis est. Succi radicis asphodaeli unc. 6. calcis uiuae unc. 2. auripig. unc. 1. arida succo mersa sub canicula insolentur, dum sqalleant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
