# De chirurgia 142.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 142.5 to 142.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.5

una: in serpente ulcere, & humore fluido, uteris arido. In cancro et struma cum rosaceo subiges: bis in die commutatur. Atque haec ferè materia septicorum est, quam exuras, eluas, cerato & alijs tempera re possis. Elleboro magna uis inest contra callos, fistulae iniectus, ad tertium diem callum adimit. Callus, dura quaedam est, & compacta caro, unde pars stupet, albicat, nec expirat, ἐκτυλωτικὰ sunt, quae callos detrahunt. Oppugnantur calli, primum quidem malacticis: deinde causticis: postremò igne & ferro: unguibus eraduntur, lacerantur scalpris, excinduntur cultris ad uiuum, & si quid reliquum sit, caustico remedio absumitur, uel candente ferro inuritur: sed fluxio reprimenda, prius quàm execetur callus. Exciso callo tepida fouendum, tum abluendum aqua, ubi alumen diffluxerit. Repurgandum melle & aerugine, si qua sordes extiterit. Ectilotica sunt: scilla cocta, & cum calce trita, nitrum, sal, torrefacta: faex cremata ueteris acrisque uini uel aceti: cortex salicis ustus, & aceto pistus. Vsta calx cum pueri impubis urina: aerugo melli, sali, thuri aequaliter mista. Laser aut calx cerato irino uel lugustrino excepta: Testa, terraque furnaria, pumex crematus ex aceto, trita, nasturtij farina aqua subacta: bdellium pingue cum melle: ammoniacum aceto fusum cum pari aerugine. Radix lilij usta in cinerem: aerugo cocta, laeuigata: amygdala è melle trita. Squammae unc. I. aeruginis drach. dus duę cerati lentiscini, uel myrtini, unciae octo, plus minusue: harpax cum modica aerugine. In hoc genere laudatur oleum lentiscinum, quia praeterquàm quod mollit & digerit, etiam astringit, repellitque quibus omnibus difficilia ulcera cum oris induratis egent. Terebinthinum similiter & mastichinum quaeque si milia sunt. ἐκτυλωτικὰ & σηπτικὰ ijsdem rebus quibus amyctica excipi possunt, uisco & alijs. Satis profecisse putes, cùm suis marginibus uitiosum corpus à sano excesserit. Quod si septis nihil effeceris, ad escharotica, ignem, & cauteria ueniendum, atque omninò uis pro magnitudine & contumacia ulceris adhibenda est. Escharotica ex septorum materia conficies, sed ut firmor trahatur crusta, è metallicis acribus miscendum erit, quod fit crassa & astringente potentia. Qualis est cadmia, chalcitis, chalcanthum, quae per se cruda, trita, & saliua hominis, uel aceto capta, crustam contrahunt. Eadem usta leniora quidem, uerùm escharotica. Septa miscentur, cùm altius imprimenda crusta. Celerius operatur ignis, & melius si ęgri perferunt. Atque is non uno modo adhibetur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
