# De chirurgia 142.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 142.9 to 142.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.9

Conceptus aqua feruida, ligneo tubulo, canali, penna scriptoria inducitur, extrema parte in ęqua bilem circulum circumscripta, quę clauos, uerrucas, & similia quae urere oportet, includat: altero extremo dehiscente, aqua feruens, plumbum fusum, nitrum, & si milia illiquantur: dum uim suam unà collabens ignis satis impresserit. Alioqui la na mollis, specilli nucleo alligata, feruente oleo uel butyro intingitur, atque ita imprimitur. Fortius est, si uel è uitriolo, uel antimonio, & uocato sublimato, aliisque id genus, oleum fuerit extillatum. Quidam nucali testa, uoluta cochleę & oui urunt posteaquàm igne incanduerint. Alij radice Aristolochiae, gentianae, stru thij, ramento myrti, buxi, & similium, cauteria effingunt. Oportet igne contineri, dum extrema parte carbunculent. Vstione arabica ueteres, ut post etiam recen tiores, usi sunt. Auro & argento lenius: aere & ferro acrius inurunt. Cesim punctim cauteria imprimuntur: adiguntur longius & latius, & in circulum circumferuntur: uno loco uel pluribus: semel ac sępius: ut natura rerum, partium & Ex quo uariae cauteriorum formae afcorporum sustinet, & uitia requirunt. finguntur. Locum igni circumscribere oportet, nucali testa uel re simili, quae suis marginibus constans, pateat in medio: Cerato rosaceo: lana uino tincta muniendae sunt uicinae partes, ne iusto latius euadat ignis uiolentia. Alioqui splenijs imbutis, oui candido, muccagine psyllij: cerusa è rhodostagmate lota, refrigerante succo & ijs omninò quae αφλεγμαίνοντα Graeci uocant. Crusta non statim detrahenda: sed nutare prius oportet, ac ueluti maturitate sua excidere. Alioqui uis afferri solet: profundum ulcus relinquitur: dolor, fluxio, phlegmonae irritantur. Tempestiua deduci potest butyro & rhodostagmate loto farina tritici in porri uel rutae succo. Lenticula cocta & cum melle mista, foliis oleastri cum melle litis, sulphure trito ex oleo, contusis nucum interaneis, porri folijs saliua tinctis, & in mollioribus lacte cum melle cocto: albo stercore canino, cinere ustarum hirundinum, & minoris centaurij: humano stercore sic cato, crematis cochlearum terrestrium carnibus. Chalcite trita & subtriplo melle uel chalciteos unc. I. ireos semuncia per se tritis aut cum melle.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
