# De chirurgia 143.5-2-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 143.5 to 143.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.5-2

Crocum, thus, mannam, galbanum & similia pharmacis conMateria deco ctorum. miscent, ut quae aliquid habeant quod paregoricon sit. Calorem temperant, & anodyna sunt, aqua tepida, oleum rosaceum, uiolaceum, nymphaeon, papauerinum cucurbitinum, & quod è candido alterci semine, priuatim usurpatum feruidis loribus podagricorum: lactucinum, portulacinum, psyllinum, cucumerinum. Olea anodyna quae refrige ex horum oleorum materia succus ac mucago colligitur, uel eadem in lacte coquirani. tur, ex conuenienti oleo subigitur: Linteola in decocto merguntur, succo & muc cagine imbuuntur, & ita iuuant. Ac subinde inculcare linteola & auxilium repe tere necesse est. Cerata & enchrista è cera alba lota, oleo conueniente, muccaginibus, cerusa lota, populeo unguento & similibus confingi possunt. Dolores è Contra dolores frigidos. frigore iuuant, quaecunque ferè in anodynis numerata sunt: oleum chamaemalinum, anethinum, è leucoio, meliloto, hyperico, irinum, atque his magis è baccis lauri & iuniperi uino maceratis extunditur mola, coxarijs & frigidis articulorum uitijs. In lue uenerea frigidos dolores iuuat galbanarium. Sulphurinum, sty racinum, in quo thus, manna & similia diffusa sunt, & quod è nuce myrepsica, in cude & candenti ferro pressa extringitur. Sed eadem conquassata, ut & cinamo mum oleo incoqui possunt: ita è calendula, maiorana, roremarino & similibus pa rare licet. Irinum ex acori radicibus, centaurio, gentiana, aristolochia, bryonia, hyssopo, thymo, pulegio, ubi crassus humor impactus cruciat. Sinapinum, cnidelaeon, & alia id genus efficacissima sunt. Vino ferè & pari oleo materia conqui tur, quae praelo uel mola oleum non reddit. Cum iam uinum exhalauit, ea exprimitur, oleum reliquum usui est. Terebinthinum oleum, è terebinthinae lib. I. laterum antiquorum, uel ut Albucasis recentium, quia plus olei combibant unc.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
