Latin
144.6 to 144.9
Conrad Gessner, De chirurgia 144.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Id uerò in maioribus uasis non ca Ignis. ret periculo. Desperatis alijs auxilijs, ad ignem &cauteria ueniendum, multò magis si quid putre, uermiculosum, serpens, rodens: si eiusmodi locus est, qui facilè computrescat, qualis est sedes, os, &genitalia, quique uim ignis sine periculo susti neat. Escharotica hoc loco uehementius contrahere oportet, ut firmam nec de Escharotic. Phlebot. ciduam crustam efficiant. Alioqui maior uis sanguinis erupet, ante tempus resolu Sanguisugae. ta crusta. In remedijs laudantur phlebotomia, cucurbitula, sanguisugae, uincula aduersa parte &κατʼ ἐυθυρίαν reuellendo adhibita, &constringens epidesis. Cucurbitulae ratio ex libello nostro repetenda. De phlebotomia &sanguisugis aPurgatio. lio quod paramus opere disseremus. Purgatio saepe necessaria, sed tardius opitu latur, his ferè remedijs materiae cursus retrahitur: quanquam non temerè renitendum sanguini: quia ex omni uulnere, nisi sit in uentre, crebrò sanguinem flue Vsus refrigeram re utile est: Author Hippocrates. Tempestiue ergo supprimes, iusta ratione letium. uato corpore: ut inde siccius effectum ulcus celerius possit coalescere. Ac fortasse tutius fuerit ulcus emplasticis obstipare: frigidis &astringentibus medicamentis uias intercipere, quà sanguis decurrit. Frigidum enim &astringens ulce ribus mordax. Et in ijs frigido utendum, unde fluit sanguis uel fluxurus est, non ad ipsa, sed circa ipsa, inquit Hippocrates. Aliae quoque partes, ut thorax &quae neruaceae sunt, frigido laeduntur magis. Ideoque iam auersa materia, neque etiam locis omnibus, frigida adhibere conuenit. Columbae sanguis peculiariter reprimit hę Spongiae. morrhagias è membranis cerebri. Memorabile remedium est quod sequitur: Spongia noua, alioqui uetus, sed marina uel lixiuio querno repurgata, acerrimo aceto inebriatur, tum inquinatur liquefacta pice, deinde trito bitumine, galla uel re simili conspergitur, atque ita crematur testa figulari clausa, dum cinerescat. Alij aceti loco taurino sanguine imbuunt, ex odoro uino propinant, singulari ope dysentericis, menstruis, &alijs haemorrhagijs. Emplastra sunt, gypsum crudum, gyris, si oui candido excipias: Thuris partes duae, aloes pars una uel eo plus in duriore natura Loco thuris usurpatur manna, ut quae melius astringat, sed thus ιμπλαστικώτερον pharmacum reddit: concorporantur liquore oui: uermiculus è mollissimis pilis leporis medicamento intingitur, &si fuerit opus, dehiscenti uasi immittitur. Ex ijsdem pilis conficitur floccus qui eodem pharmaco imbui tur: atque imponitur cauo, ut incumbat uermiculo.