Latin
Cap. XIIII
Conrad Gessner, De chirurgia 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIIII. ITIIS quae ossa fecerint, eodem ferè momento succurrere oportet: alioqui phlegmone succenditur, quae saniem facit, agit cuniculos, ulcera dispergit alta, exesa, &curanda motis, ἐμμότους inde uocat Hip pocrates. Ex quo denigrantur ossa, cariem inducunt &syderationem contrahunt. Laborant fracta, collisa, fissa, forata ossa &mota articulis. Accessio mali est, si cum uulnere lesa sunt, multò magis in articulis, ubi nerui tendines, nu da carne &ossea loca sunt, in qua laxa &commota excrementa corporis coire solent. Adde quòd ibi chartilago quaedam est, in qua cicatrix firmari nequit: hic ergo asperior casus, dolor, uigilia, conuulsio, deliria saepenumero commouentur. Atque ut maior articulus est, ita grauius periculum creare solet. Verùm non alia parte ditior suppellex ueteris disciplinę, nusquam haec curiosa magis, quàm in ossium medelis. Infinita propè reperit &literis tradidit, quaedam etiam authorum ritate principum, aere publico in ciuitatibus extruxit, quae ad hanc curam ossium pertinerent: ferramenta uaria, cauteria, excisorios cultros, scalpra rasoria, limas, specilla, aliquot terebrarum genera, modiolos, forfices, μηνιγγοφύλακας, uolsellas, scalas, scamna, repagula, uectes, canales, glossocomia, sphaeria, stathmia, trochiscos, pennas, inceratos, canaliculos, fistulas, setas, fila bysso &auro texta, alia quoque plurima, quae ad purganda, tendenda, reformanda, constituenda denique ossa facerent. Et in una deligandi arte quàm plurima usu diuersa suis In deligando quam multa.