# De chirurgia 145

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/145

Eunucho è manu summa profluens sanguis eo pharmaco non restitit, qui deinde linamentis ex dilutissimo oxycrato pressis omninò conquieuit. Loco pilorum leporis, lynoxilo quod uocatur cotton, & memorata lanugine benè depexa atque carminata uti licebit. In erosione ubi uniuerso corpori consulueris, nec aliter mederi datum est: ueniendum ad pastillos Andronis, Pasionis, Polydae, ex lib. 5. de compo. pharm. κατὰ γένη. In uehementi haemorrhagia primùm quidem ualidè astringentibus materiae impetus retundi debet, quibus paulatim pastilli commiscentur, postremò solis pastillis utendum erit. iχαιμα ueterum: Chalcitidis drach. 16. alij 8. mannae drach. 12. alij 16. terebinthinae frictae & aceto extinctae drach. 12. Chalcitidis drac. 6. mannae drach. 2. terebinth. colophoniae ana drach. 4. Mirabile: Chalcitis, resinae ana drach. 8. mannae drach. 16. infriata ęnea pyxidicula reponuntur, usus tem pore par pondus gypsi commiscetur. Adduntur his ad crustas, Chalcanthum, misy, auripigmentum, sandaracha, calx uiua. Debilior crusta est à calce uiua, & auripigmento, nisi astringenti materiae coniungantur, ferrum candens, aes, aurum & argentum cauteria sunt: sed ab auro & argento mollior eschara relinquitur. Celerius auxilium à ferreo cauterio percipitur. E subere uel spongia orbiculus tenuis feruida pice immergitur, & ita calens impingitur. Alij malicorio, galla, ra dicibus astrictorijs prius ignitis, crustas efficiunt. Recentiorum escharotica sunt: Vitrioli Romani semuncia, balaustiorum unc. 3. aluminis unc. I. fiat puluis. Colophoniae unc. 3. boli armenae sesquuncia: mastiches, olibani, sanguinis draconis ana semuncia: radicis symphiti, rosarum ana drach. I. utuntur puluere rubro, san guine draconis & alijs, de quibus antea: ac plura escharotica ex proximo capite repetenda. Adhibitis remedijs membrum ita collocari debet, ut altior sit locus unde haemorrhagia, reliqua uena, quae radici propior est: ut ueluti decliui uase quasi deorsum sanguis refluat. Sit membrum in quiete & ea figura situm, quae dolorem non afferat: ac mitella confirmare manus, & puluino crura melius est: aeger quoque aduersa parte decumbat: Instituatur uita unde sanguis acquiescat, aquae potus & similia. Interdicatur ijs unde efferuescat, qualia uina quaedam sunt fortia, & calida alimenta. De vtili materia in vitijs oßium.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
