# De chirurgia 146.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 146.1 to 146.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.1

etiam nominibus ueteres distinxerunt: linteola, fascias, hypodesmidas, splenia apodesmos, regulas, ferulas, spathulas, habenas, laqueos, mitellas, puluinos modò scorteos modò molliusculos, nodos, acus, acias, & alia sexcenta: quorum multa quidem retenta, alia antiquata, quaedam deserta, quia uidelicet multis in rebus facilior, nec tam operosa cura inuenta est. Corruptum os ad uiuam scoben Compendiaria curationis ma elimandum, exterebrandum, inurendum, excidendum, etiam ut asperum, materia lum est. Atque hic medicamentis opus est, quae uehementer siccent: quorum materia capite de purgantibus pharmacis & epuloticis instituta est. Nec ante uias claudere oportet, quę ad laesa ossa pertinent, quàm haec omni carie, nigredi Aperta sit uia ne, sorde, corruptela sedulò purgata sint. Quin & praeclusum iter uel angustum ad os ferro ampliare necesse est, spongiaque aut penicillo implendum cauum, ut ne coeat, sed dehiscat uulnus, dum uel integendum carne, uel ferruminandum cal lo benè purum os & iam incolume, uideatur. In altis cuniculis, spongia, linamenta, penicilli summa parte deuincta sint filo, quod foras propendeat, ut illa facilè reducantur. Videndum quoque priusquàm impleas ne qua squamma uel Squamma fragmentum excesserit quae si licet ossi suo coaptanda sunt, aut acumine carnem subintrant, molliter praecidere oportet, uerùm incolumi radice: alioqui elimanda scalpro. Quòd si nihil molestiae afferunt, uerùm non possunt ossi suo compingi: in horum altero consilium est: nam uel medicamentis detrahes uel permittes dum ueluti maturitate quadam & sponte sua excidant. Ita enim os celeriter carnem inducet, uel callum contrahet: ex quo medicamentis, quae me Quae squamdiocriter siccent uel astringant, cicatrice operies. Quae uerò squammae, ante ma mas detrahunt. turitatem rapiuntur ferro, aut ui reuelluntur, fistulas aegrè sanabiles relinquunt. Omninò ergo declinanda uis est. Squammas detrahunt medicamenta, tum superius capite de glutinantibus memorata, tum erucae radix, cucumeris agrestis, utriusque bryoniae: Aristolochia peculiariter elicit testulas caluariae. In abscessu Abscessus. paruo ossium deligatio καταγματικὴ idonea est, sed paulò laxior, & sine ferulis. In magno non est deligandum καταγματικῶς. Satisfaciunt splenia, insuccata uino nigro, subaustero, quae deinceps atque continenter, hinc inde adhibenda sunt, non ut hoc illi insideat.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
