Latin
146.5 to 146.7
Conrad Gessner, De chirurgia 146.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Longiores sunto, quàm quae solum ambitum mem bri comprehendant: nam si quadrantalis circulus est partis, paulò longiores sple Splenes manes trientalibus esse oportet. Obliquè inseruntur membro, &aduersa parte degnorum abscessuum. cussant. Sanantur ulcera alijs similiter: nisi quòd ossa magis siccantia desyderant, Incarnantia os& quae continenter ossibus generatur caro, ut est paulò siccior, ita magis siccan sium abscessus &uulnera uitibus pharmacis gaudet: ut uerò ducenda carne ab ossibus recedis, ita uis siccan cina. tium temperanda est, donec iam cicatrix trahenda sit. Ac carne ossa tegere saepe numero opus est, ubi callum cogere non licet, nimium dissidentibus fracturae labris, &ubi in circulum os excisum est: uerùm è callo multò stabilius uinculum est. In fractis ossibus, &luxatis multarum rerum cura est: ac circa initia omninò prohibenda fluxio, dolor, inflammatio. Os ergo quod uel abijt loco, uel fractum dissidet, omninò constituere oportet, deinde ita continere, ut ne excidat: Τάσις. In quo haec sunt praecipuè τάσις, διάπλασις, ἐπίδεσις, ἀπόθεσις, uel ὑπόθεσις. Extendi tur membrum, ut diductis &adductis marginibus soluti ossis orae oris molliter consuescant, nihil exasperetur, nihil diffringatur, quod in fracturis denticulatis, scabris ac serratis saepe contingit. Videndum quoque, ne in distentione neruus, uena, arteria, musculus, contra naturam extorqueatur. Extensum membrum, &loco redditum, manibus palpari, tractari atque legitimè conformari debet: διάλιάπλασις. πλασιν appellant. Quòd si tractatum, tensum, non constituitur os, ad μοχλίαν, lorum, habenas &machinas eiusmodi ueniendum erit. Sequitur ἐπίδεσις, quam καταγ ἐπίδεσις. ματικὴν appellant: in qua multorum prouidentia est, sed maximè, ut contineas, Καταγμαphlegmonem arceas, procures callum. Ac primùm an sit deligandum, statuere τικη.