Latin
146.5 to 146.8
Conrad Gessner, De chirurgia 146.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Detur id benè carnosa parte &sine ulcere. Ceratum album in usu est, suspecta ministri diligentia, ne uidelicet lintea inarescant: quod uino quidem minus efficax, repellit tamen &phlegmonem inhibet. Verum cerato uti post initia satius est, iam abeunte periculo inflammationis, &ubi fractura simplex nec in fragmenta uaria contritum os est. Cerato ergo pars aegra, fasciae &splenes illinenda sunt, adhaec extremae partes, sed ma nus praecipuè, ne quod deligatione extringitur, infirmum scilicet frigidumque cor pus imbibat: Ceratum καταγματικὸν è cera pingui &duplo oleo conficitur, oleum sit recens rhodinon uel myrteum. Cera siccior paulò liberalius oleo emollitur. Picato ueteres usi sunt si quid contusum esset, siquid coquendum atque mitigandum. Liquidiori cerato albo pix addita picatum facit. Omnia uerò lenia sint &mollia ne asperitate laedant: uitetur pondus, quod callum prohibeat &partem opprimat. Perfusiones fiunt ex aqua tepida, ita calore temperata, ut in qua manum iucundè contineas: In frigoribus hydrelaeum melius est. Perfunditur pars tertio ac quinto die, quoties uidelicet lintea dissoluuntur, idque liberaliter ut inde prurigo acquiescat, &materia eius dispergatur. In articulis tepida, tensa relaxat, uenit dolentia, &phlegmonae aduersatur. Septimo die uel nono iam affunditur, non ut discutiat, sed ut euocet sanguinem unde concreto poro ossa conserantur (πώ ρωσιν Graecè uocant, &inde πωρωτικὰ quae callum gignant.) Callus neque caro est, neque os, sed inter utrumque ambigit. Itaque deposito metu inflammationis circa hoc tempus omninò cogitandum, ut coeat porus, unde effracta solidantur: sic ergo moderanda perfusio, ut inde pars uiuido colore efflorescat, &leniter attollatur: nimium est, si subsidet, &pallorem ducit. Alimenta sunto quae probum sanguinem, multum, crassum, uiscidumque creent. Panis triticeus è farina primaria: triticum legatur graue, densum, unde prisana comparetur: chartilagineae animalium partes, neruaceae, cutaceae &pingues, ligamenta, tendines, petioli, uentres, linguae, rostra: capita hoedorum, ueruecum &porcellorum, agnina caro &suilla, palmulae, castaneae, uinum stringens &similia.