# De chirurgia 147.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 147.5 to 147.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/147.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/147.5

Alterum membrum sinapismo linere oportet, ut eò diuertat alimentum. Paulus in recenti callo qui supercreuit uehementer stringentia instituit, arctissimè ligat, lamina plumbea interdum apposita. In eo uerò, qui iam uetustate induruit, & unde pudendum, ac deforme membrum est, neque officium facit, cutem aperit, deradit poron, lacerat scalpro, terebra pertundit, & quantum superest execat. Quòd si nulla inde actio naturae intercipitur neque conspicuus membri pudor est, nullus denique dolor, praestat ab stinere ferro. Qui uerò infra modum crescit, aut non crescit quidem suis terminis alia ratione promoueri debet. Idque contingit plurimum, cum nimis ac saepius fo uetur locus: parum conuenienter alligatur, saepius & ante tempus fasciae resoluuntur. Saepe enim in ratione uitae peccatum est. Omnia ergo commutanda in melius. Quòd si atrophia totius corporis callus non prouenit, in primis consulendum corpori. Saepe etiam astrictioribus linteis, naturae partis uitio membrum quasi syderatum ac marcidum gracilescit: hic affecto membro instauranda uita est, & laxanda deligatio. Id uerò in dropace magna ex parte descriptum est, capite de pyroticis. Extenuatum membrum uehementer iuuat commoda deligatio, sed contrà quàm in fracturis. Marcescente tibia femur superius alligamus, ab inguine ad genu fascia: atque initio quidem arctior, paulatim relaxatur, ut communibus uenis quasi riuis deorsum sanguis exprimatur, femore dextro contabescente, uel toto crure, sinistro femori fascias inijcimus à genu ductis orbibus, astrictius quidem, qui cum desinant in inguine, hic etiam ita constringant, ut parte aliqua ueluti diuerticulo, sanguis in gracile membrum deriuetur. Sit au tem deligatio ea ratione temperata, quae neque dolorem creet, neque uniuersum sanguinem ab incolumi membro reprimat: hoc enim alere frugalius, nutrire tamen statutum est. Eadem ratio in superioribus membris seruari debet. Distortus callus siquidem mollis est, laxante fotu, & diaphoreticis exinaniri debet: fouetur tepida, hydrelaeo, althęae & similium decocto. Discutitur arida ficu mista stercori columbino. Sed de ijs generibus medicamentorum capite de resoluentibus abundè dictum prius est. Si uerò occalluit, eadem quae in supercrescente & inueterato poro, consilia sunt. Mollior astringentibus emplasticis firmari debet.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
