# De chirurgia 149

Conrad Gessner, De chirurgia, BAROLITANI ARTIVM ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/149

Nunc iterum aetati nostrae gratulandum & gaudendum censeo, quòd praeclara quaedam ingenia surgunt, quòd literatissimi quidam homines indies magis elucescant. Siquidem Marianus Barolitanus superioris magistri loannis discipulus & alumnus, & qui nos etiam Romae per plures annos in theoricis audiuit, & mirifice profecit, pręter alias disciplinas professioni chirurgicae tantum incubuit, ut nouum opusculum, quod elegans & apprime conspicuum omnes inspicere possunt, ipse etiam ediderit, permultaque (ni fallor, ut perspicaciores sunt iuniores omnes) egregie adin uenerit. Quae nostro huic & futuro saeculo maxime conductura (Lector elegantissime) comperies. Hunc itaque libellum dilucidum, breuem, & omnibus canonibus, multisque secretis refertum, quisque sibi comparare studeat: Vnde profectò plurimum lucri, honoris, & gloriae huius artis professores consequi facillime poterunt. Vale foelix.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
