Latin
Cap. III
Conrad Gessner, De chirurgia 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
per resolutionem maxime terminentur Melius ac tuti us scalpello, quàm rupto rio abscessus aperiuntur. dicentur. Abscessuum uerò (quas exituras uocant) iudicia, ac signa, quae uel statim eos futuros denunciant, uel iam praesentes adesse demonstrant, haec sunt. Cùm uideris (inquit Auicenna) pulsationem aut duritiem, in longum iam tempus productam, uel caliditatem, aut dolorem increscentem, tunc existima quòd apostema proximum est, ut in suppurationem uertatur, &fiat exitura, id est, abscessus. Cùm autem conspexeris, ac deprehenderis leuitatem quandam affectae particulae, &doloris sedationem, ac remissum calorem, quodque tumentis loci pars aliqua caeteris emineat, atque in mucronem subducatur: ad haec cùm premendo digitis inundationem (ut loquuntur) perceperis, uiderisque gibbi illius, seu „mucronis colorem iam albescere, tunc certò credere oportet, bus eo loci subes „se, &tumorem iam abscessisse. Vnde &ab Hippocrate rectè est iudicatum, Quòd dumpus conficitur, dolores, ac febres magis accidunt, quàm iam confecto pure. Porrò notae eiusmodi tum iam facti abscessus, tum mox futuri, uulgaribus ijs uersiculis communiter exprimuntur. Durities longa, pulsus, dolor, &calor aucti Signant pus fieri: sed factum, dicta remissa, Sub digitis undans, albescens pars, &acuta. Cęterùm, in pure ipso cognoscendo ac dijudicando, maximè te attentum esse