# De chirurgia 15-3

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/15-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/15-3

conuenit. Quandoquidem suppuratio ipsa, seu puris in loco aliquo comprehen si notitia, saepe occultatur, nec satis medico innotescit, ob loci scilicet, & puris crassitudinem, ut hac aphoristica sententia nobis expressit Hippocrates: Qui „ buscunque suppuratio in corpore existens, non innotescit, his ob crassitudinem „ puris, aut loci non innotescit. Atque haec de signis abscessuum, quas exituras uocant, dicta sufficiant. Porrò de horum iudicijs. haec ab Auicenna & recentioribus chirurgis scriptis tradita sunt. Abscessus uulgò exitura dictus, qui iuxta membrum aliquod nobile, uel prope iuncturas sit, atque adeo in uenosis, aut neruosis ipsis partibus, quique in debili particula, & natiuo calore propemodum destituta, praedura quoque, & densa cute obiecta, consistit: Ad haec qui crassiore materia, & ad modum tardiore constat: Planus etiam seu aequabilis, & in coni formulam non subductus, suspectus admodum est, aegreque ac tarde maturatur. Quocirca maturantibus, & pus mouentibus, auxilijs, ac celeri maturaue apertione indiget. Qui uerò huic ex aduer so respondet, boni moris est, & laudabilis. Citò enim & facilè maturatur, & in suppurationem uertitur, saepiusque nullo forinsecus adhibito auxilio, per se dehiscit, aperiturue. Itaque, si abscessus tendit in acutiem, & puris substantia tenuis fuerit & acris, nec praedura, aut densa cutis extiterit, natura seipsa, hoc est, sua fa cultate alienorum expultrice, & citra aduentitium aliquod subsidium conceptum humorem foras propellet: nisi quis facta incisione protinus ipsam sponta neam apertionem anteuertat. Caeterùm, abscessus ipsi nonnunquam per halitum digeruntur, hoc est, per resolutionem terminantur, nulla tunc in cute facta continui solutione, ubi scilicet pus & modicum est, & bonum, tenue quoque & non in alto delitescens. Saepius tamen facto à natura, uel arte emissario, conceptus humor profunditur, quàm digeratur, resoluaturue. Quae autem à natura fit apertio, multò tutior est, quàm quae arte tentatur: quòd si arte fiat, securius adhuc & melius scalpello, aut candenti ferro illam moliemur, quàm adurente medicamento, quod ruptorium appellant. Ideò autem ea sectio, quam in abscessibus manu & arte molimur, deterior est ea apertione quae naturae beneficio accedit, quoniam (ut inquit Auicenna) generatiua sit saniei (quam uirus & uirulentiam appellant) sordiciei quoque & fistularum. Vbi tamen urget necessitas, nec alio datur uti meliori, & praesentiore auxilio, ea intrepidè aggrediunda est. Haec autem modò commemorata incommoda uitabis, si facta (cùm res expostulat) sectione & continui solutione, pus mouentia, ad reliquiarum concoctionem, seu maturationem & detergentia, prout res exigit, laboranti particulae mox adhibueris. Caeterùm puris optimi, ac deterrimi notas, oraculo ultimo libri primi praesagio"rum nobis expressit Hippocrates, ad hunc modum inquiens: Pus illud optimu „ censetur, quod album, aequale, sid est, sibi undique simile) leueque tangenti) & quàm minimè foetidum est: Quod uerò huic maximè contrarium apparet, pessimum est. Porrò reliquorum aliorum, tum humorum, tum solidorum corporum, quę in abscessibus continentur, signa & indicia in particularibus capitibus subsequentibus explicabuntur. De curatione tumorum praeter naturam in uniuersum (eorum maximè, qui ex influxu humorum fiunt, ueraque apostemata uulgò dicuntur) & abscessuum, quas exituras uocant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
