Latin
150.1 to 150.4
Conrad Gessner, De chirurgia 150.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROOEMIVM. OMPLVRES HOMINES ISICVTI HVMA na conditio est) arbitror esse dicturos me honoris causa opusculum hoc meum inchoasse, cum me uiginti quinque annos natum minime deceret, ut mihi hanc scribendi prouinciam uendicarem: cum in hac re experto atque homine exercitato opus esset, ut è locis saltuosis in planum aegritudines conduceret: cum multi ętate prouecti, &hoc ipsum pertractantes sint uisi in plano caespitare. Id quidem non alia ob causam dicent, nisi quòd me odio persequantur, measque con pilationes uituperent. Nam ego non paruam mei studij partem in hanc artem exercendo consumpsi, &ut mei incepti compos efficerer, quot labores perpessus sum, quasue miserias exantlaui? Idcirco si id mihi honori dabitur, non inuideant meo honori, cum labori &uigilijs non inuideant. Fortasse dicent nihil esse dictum, quod prius non sit dictum. Fateor equidem &antiquorum lucubrationibus excerpsisse, quae ad meam commoditatem congrua apparuerint, Auicen nam principem insequendo, id nempe illi uituperabunt, qui sibi praedam erepta existimabunt. Nam commodiorem modum inueniri (ni fallor) uix posse opinabuntur, in quo suas (si modò habeant) cogitationes fabricent. At si quid mussitando laudabunt, credendum est, id eos laudare, quod se imitari posse autumabunt (ut mos est inuidorum) caetera uipereis morsibus dilaniare frustra cona buntur. Hoc illis forsan eueniet, quia me audire nolent. quòd si prius meas inspexerint rationes, aut tacebunt, aut mihi detrahere desinent, nisi innata fuerit illis odiosa pertinacia. Cum ergo à patria studendi causa decessissem, uidebatur illa quodammodo à me (quod per tot annos denegaueram) meum erga se officium petere ac honorem, quo optimus quisque filius utitur erga parentem de se bene meritum. Non est itaque uisum à ratione dissonum, meos labores illi in quibus tantopere insudauerim ascribere, quod facere iure tenemur, ni ei contumaces esse uelimus. Quisnam erit tam durae ceruicis, tamque ferocis indomitique animi, ut capitis periculum non subeat, dummodo se patriae profuturum esse animaduertat? Hinc est illa Marci Scaeuolae combusta manus. Hinc Decij praecipitatus, atque aliorum complures moriendi modi.