Latin
151.9 to 151.12
Conrad Gessner, De chirurgia 151.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Humora lis autem si unus tantum humor apostemaretur, ut in Erysipelate cholera, &uerę phlegmonę, à sanguine puro &laudabili genitae feruntur. Complexionalis ue rò, si ijdem humores à primis qualitatibus distemperarentur. Dico enim, à primis qualitatibus, si forma ipsorum in composito sub bipedali quantitate terminata tripedalem sibi uendicaret, unde egritudines à prędominio nomina sortitę oriuntur. Compositionalis autem diceretur, si unus, alter alterum in gradu suae qualitatis à natura in compositione pro membri exigentia tributo superaret: unde tota compositi moles destrueretur febribus, alijsque aegritudinum generibus. Quare nemini dubium erit complexionem, licet alij dolorem etiam connumerent, causam antecedentem existere. Illud idem erit membri debilitas, additur &aquositas, atque uentositas. Cęterum causa coniuncta est ipsa antecedens in loco ulcerato, uel ulcerationi proximo. Hoc idem silentio praetereundum esse non iudico, cuiuslibet apostematis quod ad ueram purificationem, uel ut aper tius eloquar, maturationem euenerit, quatuor esse tempora: uidelicet principium augmentum, statum &declinationem. Principium etenim praesentia coniuncta rum causarum cum incipiunt apparere declarat. Augmentum uero iudicatur per magnitudinis incrementum. Statum hercle nobis indicat materia aggregata, quae in eo tempore solet aggregari. Declinationem profecto lenitas quaedam ac debilitas consideranti aperuit. Quae quidem tempora non minus quàm aegritudines notanda esse arbitror. Auicenna quidem docens impossibile esse te sanare aegritudinem, cum ipsam ignoraueris, uidetur quasi sequelam inferre quòd temporibus ignoratis, cura etiam ignoretur. Nam cum sint diuersa apostematis tem pora diuersis pro illius cura indigemus medicaminibus. Sed ante omnia scire de bemus, quaeque apostemata posse quatuor modis determinari, primo resoluen do, secundo saniando, postremo putrefiendo, ultimo uerò petrificando. Qui quidem modi circunscribuntur in iine capituli de phlegmone ab Auicenna me dicorum principe: Quem non solum amandum, ac reuerendum, uerùm etiam suspiciendum, &colendum esse autumo, &pro illorum cura duo sunt omnine ratione uoluenda, quorum unum est fieri, alterum factum esse. Quod fieri diximus, materiam fluentem intelleximus. Quod autem factum esse protulimus, eam dem materiam ad locum fluxam significauimus.