# De chirurgia 153.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 153.5 to 153.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/153.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/153.5

bul liant usque ad succi consumptionem, deinde cum tepidum erit, addatur farinae hor dei. qui.s. & bene omnia misceantur tantisper dum uobis usui esse uidebuntur. Et quoniam multotiens solet accidere, quòd ibi mala caro oriatur, dicendum est quomodo illa remoueatur. Ego autem semper in remouenda carne superflua, aut semi putrida, usus sum unguento mixto: Cuius una pars est Aegyptiaci, altera uerò apostolorum. Si uerò locus fuisset multae sensibilitatis, utebar puluere sine dolore carnis putridae remotiuo mei magistri loannis de Vico lanuensis Iulij secundi maximi pontificis medici: Quem colo, ueneror, dicerem & adoro, ni me religio detineret. Nam solum ipsum hac nostra tempestate iudico amandum, uenerandum & colendum esse. Cum Romae ipse omnibus de uita desperantibus maximo prę sidio, subsidioque sit, cuius opus quod de chirurgia composuit Romae imprimitur, appellaturque Copiosa in chirurgia, nomine quidem rei consimili: quod ut omnes hanc artem exercere cupientes, habeant, hortor atque animo. Quoniam opus illud perfectum est, & fere nihil in chirurgia dicitur, quod ipse non tetigerit. Ad quod saepe me transfero cum consilio & auxilio egeo in aegrotis curandis, ubi pręsentanea & salutifera chirurgię subsidia inuenio, quibus & honorem & utilitatem mihi paro. Desuper autem unguentum, quo meus magister frequenter utebatur applicabitis, cuius talis est descriptio. Rec. olei rosati, camomelini anunc. iij. pinguedinis castrati unc. iiij. pinguedinis uituli unc. iij. medullae crurium uaccae unc. ij. lithargyri auri & argenti an. unc. j. 5. cerusae, unc. 5. minij 3. iij. te rebinthinae clarae unc. iiij. cerae nouae unc. ij. omnia simul misceantur secundum artem, & bulliant lento igne in principio. deinde ignem fortificando semper cum spatumine pertractentur, donec colorem acquirant nigerrimum. Sicque habebitis unguentum plagę superponendum ceroti simise. Nunc aut eius quod penè transilieram, pusillanimitas Micropsychi, qui apud nos habitat, me in ipso tempore admonuit. Qui cum apostemate uehementer cruciaretur, mortem prius sese passurum praedicabat, quàm phlebotomo apostema illud aperiretur: ego autem importunitatem hominis perpendens, hoc potentiali cauterio phlegmonem sup porauis aperui, quod hoc ordine composueram. Accepi sex librarum lixiuium sadonis quod prius à colatorio emanat, appellaturque mater: quod nempe feruendum in cacciola ęnea posui cum unc. j.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
