# De chirurgia 153

Conrad Gessner, De chirurgia, MARIANVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/153

MARIANVS. nimuerò ille homo nobis hodie frugi fuit, cum me uno solo uerbo expediLuit. CLEMENS. Verum est medius fidius: nam te longius abijsse existimabamus neque tam cito reuersurum censebamus. MAR. Sed ne tempus frustra conteramus dissutam orationem resarciemus. COSMVS. Id quoque nos uolumus. MAR. Si uerò corpus repletum inuenerit apostema multo longius insudabitis, quàm modò fecistis, quando illud erit à materia antecedenti. Pro cuius cu ratione uos quatuor intentiones ante oculos habere decebit. Quarum prima erit regiminis uitae ordinatio cum humorum adaequatione. Secunda materiei peccantis minoratio. Tertia remotio coniunctae. Quarta accidentium correctio & cer Sex res non ta emendatio. Quae quidem prima intentio sex rerum non naturalium admininaturales. stratione tenetur: Scilicet aëris, cibi & potus, somni & uigiliarum, motus & quietis, inanitionis & repletionis, & animae accidentium. Quae omnia temone, maximaque diligentia, pro materiei fluctuatione tenenda & gubernanda sunt. Vt cum opus fuerit uelificatione mutata portu, quem tantopere desideramus, facil lime potiamur. Secunda opposite minuendo, uentremque soluendo, ut pro illius opportunitate habebitur. Tertiam repercutiendo uel mollificando adipiscemur secundum aegritudinis exigentiam. Hic uerò maxime animaduertendum est, ne antequam minuatur soluaturque corpus repletum existens, localia applicentur. Ne forte id, quod cum de casibus repercussionem respuentibus agebamus, diximus, maximo cum dedecore operantis eueniat, quo merito criminaremur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
