Latin
154.1 to 154.4
Conrad Gessner, De chirurgia 154.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si uerò delatores à tanto facinore aberunt, ne credite excelsum &gloriosum Deum, qui iudicat coelos, qui arguunt, &elementa quae saeuiunt omnino abesse. Et si non aliud, superest tamen in posterum cruciatus gehennae, ut diuus Mesue inquit. Iccirco à recto non declinemus, ne ubi aeternam requiem inuenire concupisci mus perpetuo poenam luamus. Praecedenti igitur uentris solutione domesticae, repellemus repercussiuo ex oleo rosato, bolo armeno &sandalis omnibus con fecto cum albumine &uitello oui. Vel isto: Recipe foliorum maluarum &uiola rum, an. M. j. absinthij, rosarum rubearum, an. manip. 5. farinae hordei unciam unam, olei camomillae unc. iij. farinae lentium unc. j. 5. coquenda coquantur, &colata pistentur. deinde omnia simul misceantur, &ad ignem secundum artem fiat emplastrum molle. Istud autem meus Auicenna composuit, in quo apostematis resolutio nem inueni cum membri confortatione: quod facillimè ab ingredientibus percipitur, si quis attente ipsa considerauerit. Quae si parum sufficere uisa sunt, nullo teneamini impedimento quin ad mollitiua supra dicta uosipsos conferatis. Vel si materia ad uiscositatem aptior magis erit, subsequentia eligite. Si cum antedictis nihil profueritis, Recipe foliorum maluarum &uiolarum, an. M. j. radicum liliorum alborum unc. ij. radicum althęae unc. iij. bulliant omnia simul, deinde pistentur &cribellentur: cui cribraturae addantur butyri unc. ij. pinguedinis porcinae unc. j. 5. &fiat emplastrum in mortario lapideo. Vel Recipe radicum liliorum alborum unc. iij. radicum althęae unc. ij. foliorum maluarum &uiolarum, ana M. 5. bulliant &omnia pistata simul cribellentur, cui cribraturae addantur, pinguedinis gallinae unc. ij. butyri unc. j. axungię porcinę. unc. ij. fermenti uncia j. 5. farinae hordei unc. iij. croci scrup. j. cum eadem decoctione fiat emplastrum in bona forma, quo postea utamini. Cum ergo ad id fastigij peruentum erit, ut uos arma capessere adhortetur, illico uos phlebotomo accingatis, ut cum ad conflictum uolaueritis, intrepidi consistatis, uestrasque operationes audacter agatis. Nam ego complures animaduerti Francisce, uosque dilecti fratres, cum salutem infirmis praestare uoluissent, timiditate quadam silicescere, nulloque mo do apostemata percutere potuisse, ex quo dedecus sibi maximum parauere. Vt ergo illud idem effugiatis uos, accincti manicas phlebotomo animose apostemata perforabitis. Quorum apertione celebrata, ordinem superius narratum in digerendo &abstergendo obseruabitis. Verùm in loco cicatrizando utimini isto medicamine, quod ex minij unc. j. &olei rosati myrtini an. unc.