Latin
154.13 to 154.14
Conrad Gessner, De chirurgia 154.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Consequenter igitur huic etiam opitulari necessarium uidetur, cum tota nostra intentio sit humanitate conseruare. Sed uos latere non debet doloris sedationem esse malę complexionis altera tionem, dummodo non sit ex materierum incarnatione (de qua loquimur) uel continuitatis solutione, aut comestione. Ista namque alia atque alia exposcerent subsidia. Dolores enim secundum quem incumbunt locum, aut continuatis solutionem aut subitas alterationes ostendunt, ut supra dictum est, ex Galeni opinione tertio Tech nae recitata. Cumque hoc fit, ex uestro ingenio alterantia, uos adinuenietis. Nam frigida pugnant calidis, &humectantia siccis. Pro materierum incarceratione non mul ta praelibabimus, ne forte prę nimia inebriatione ingenium sopiretur. Sed tamen quę magister meus loannes &compater, in casu cholerico administrabat, uobis referam, ne quod prius dicere institueram, deseruisse uidear. Quare si quis uestrum dolorem miti gare inhiauerit, istud in principio utendum ordinare confestim oportebit. R. succi lactucae, olei ros. an. unc. ij. albumina &uitellos duorum ouorum, quae simul omnia conquassentur, dinde loco doloroso applicentur. Postero uerò die istud erit loco superaddendum, unde primum fuerit deiectum. R.