# De chirurgia 155.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 155.1 to 155.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/155.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/155.1

medullae panis decoctae in lacte caprino aut ouino, uel in brodio pulli, aut capitis castrati, quod satius esset unc. vi. deinde exprimatur aliquantulu, cui addantur olei ros. olei camomil. an. unc. j. uitelli trium ouorum: quae omnia adinuicem conquassata malaxentur, & interum decoquantur lento igne donec aliquantulum stipentur. quod cum fuerit, de coctum uos ipsum tepidum administrabitis. Si uerò his annotatis dolor ipse non re frenabitur, istud uos successiue tenebitis. Nam aliquando uehementia doloris cum aliquali materia faciet nos indigere medicinis mollificantibus absque attractione, & fortasse erit cum eis infrigidatio non prohibens mollificationem, ut ait Auic. loquens de phlegmone. Et propterea si ista saperent maturationem, ne ad miramini cum ab ipso principe doceamur: Recipe maluarum, uiolarum an. M. j. quę decoctae pistentur, cui addite farinae hordei unc. ij. olei rosati. qu. s. & iterum bulliant parumper, donec emplastrum fiat super locum ponendum. Quibus si non con tenti eritis istud aliud annotabitis. Recipe farinae foenigraeci, seminis lini, florum camomillae, pinguedinis gallinae liquefactae, olei rosati an. unc. ij misceantur simul, & bulliant cum decoctione maluarum & uiolarum praeter oleum & pinguedinem donec impastentur. deinde oleum & pinguedo calefacta bene incorporentur addendo parum olei camomelini & anethini, & fiat emplastrum. Nam istud aperiet poros & materiei conculcatae dolorem carminabit. In augmento uerò aegritudinis istud conformabitis: Recipe olei rosati, camomillini, an. unc. j. 5. uitellos. Aliud, Duorum ouorum farinae hordei unc. 5. aut parum plus quae bene spatula agitata cum uobis necesse fuerit in loco doloroso collocabitis. Haec pro dolore sedando satis arbitror sufficere. nam ex istis uestro marte ad infirmi utilitatem & uestram uoluntatem explendam consimilia formare exco gitabitis. Ab his quidem absolutus redeo nunc ad apostematis indurationem, quam hercle intactam ob facilitatem reliquissem. Verùm ne sermo noster mancus appareat, quibus in huiusmodi casibus usus sum recitabo. Licet ista intentio uaria apostematis ingenia lentescendi habeat, quae consumuntur secundum illius exigentiam. Quoniam (ut inquit Mesue capitulo de lassitudine & debilitate corporis post purgationem) intentionem nostram uertimus ad causam, & abscindimus eam, quoniam haec est rectitudo curae & thesaurus operationis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
