Latin
157.1 to 157.4
Conrad Gessner, De chirurgia 157.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In secundo uerò localium regimine, andabatarum more non esse procedendum, sed Argum uobis socium adhibendum uehementer persuaderi debetis. Nam si aliquid in uulnere curando hallucinati fueritis, uel à uobis negligentia praetermissum, maximi ac plures nascerentur errores, quemadmodum philosophantibus. Aristoteles in primo physicorum demonstrauit, scilicet ex uno inconuenienti dato, plura sequuntur. Iccirco ne id accidat, acri oculorum intuitu perspicatisque ingenij consilio uidendum ac consulendum arbitror. Ergo cum coram uulnerato homine astabitis, quonam modo uulnus collocatum, quale &quan tum sit, prius à uobis examinandum est. Nam si fuerit paruum &carnosum, absque substantiae deperditione, solo nectendi uinculo curaretur. At si magnum &profundum fuerit, in hoc primo colluctamini, ut sanguinis haemorrhagiam (si ibi affuerit) aliquo medicamine uel ingenio coërceatis: Quae describam annuente Deo in capitulo de fluxu sanguinis, cum de ulceribus meminero: ad quod poteritis aduolare, cum ipso indigueritis. Nam ibi remedia dicemus, quae huic congrue accommodabuntur. Quo facto, uniendae sunt partes disgregatae, &hoc sutura cum filo subtili, &bene pollicibus contorto, ac etiam per ceram deducto, facilè perficitur. Sed antequam, quo modo suenda sunt uulnera, dicamus casus, qui ipsam suturam formident, quàm breuissime poterimus recitabimus. Deinde ad inceptum praepositum reuertemur. Emineritis ante omnia, mi Bernardine uosque dilectissimi, uulnera ex teMreti telo, uel aliqua sagitta profunde facta in primis diebus non esse uia primae intentionis curanda, licet uia primae curentur intentionis. Primo non cu rantur uia primae intentionis, quia ipsa aperta tenemus, ne materia ibi incarceretur. Quae si ibidem inspissaretur, per communitatem, quam cum chordis uel neruis possent habere, dolorem maximum incurrerent. Et ideo in primis diebus non esse claudenda proferimus. Istud enim uidi hiscemet oculis accidere cuidam pugillo in collo uulnerato, cum quidam medicus Bononiensis uulneris aperiendi consolidationem uoluisset accelerare, uulnus apertione regendum conglutinauit, ex quo in extensissimum dolorem, &quasi spasmum aegrotus ille incidit, cui nisi magister meus citius subuenisset, ob nimium dolorem ad Acheronta nuntium tulisset. Eodem nunc reuoluor. Licet curentur uia primae in tentionis, sic est illud intelligendum, quòd nihil deperditum in eis generatur. Quod si generaretur, esset secundae intentionis cura. Secundo uulnus, cui aliqua sui particula deerit, à sutura omnino sit alienum.