# De chirurgia 157.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 157.13 to 157.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/157.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/157.13

Semper tamen aduertendo, ut extremitates uillorum carnis incisorum simul semper coeant, namque pulchram facient cicatricem, quandoquidem in hoc solo medicus superet naturam, & in parte decliuiori exi turam saniei relinquatis. Quod cum feceritis, hoc medicamen ei superimponen dum est, quod constat ex albumine oui parumque olei rosati. Et hoc fit ne multum patiens affligatur, cum uolueritis medelam à uulnere remouere, quae dicitur la chiara. Nam plerunque tantum doloris & maximè in locis uillosis generare solet, ut patiens quasi spasmari uideatur. Et hoc tantum in uulnere consistat, donec uigesimaquarta hora defluxerit, si sanguinis fluxum timueritis. Quo elapso ter

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
