# De chirurgia 158.13-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 158.13 to 158.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/158.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/158.13

bulliant omnia simul usque ad consumptionem uini praeter mine ralia, & terebenthinam, deinde colatis omnibus iterum ad ignem cum lithargyrio iam dicto bulliant, & baculo pertractentur, quousque colorem acquirant nigerrimum, ultimo uerò loco addatur terebenthina praedicta, & cerae albae quam tum sufficit, & fiat unguentum molle, quod in neruorum uulneribus maximi iu uamenti esse inuenietis. His ergo omnibus administratis, usque ad ipsius sigillationem, tunc pro cicatrizatione ista decoctione, uel quae in apostematibus sigil landis scripta fuerit, utimini. Sed illa hanc meliorem inuenietis, quoniam est cum membri confortatione, qua uti recte in isto loco poteritis. Recipe rosarum myr tillorum, absinthij, balaustiorum, ana M. j. nucum cupressi numero X. bulliant cum uino styptico usque ad consumptionem tertiae partis, qua pro membri instauratione cum spongia bene expressa utimini. Hoc quidem fratres charissimi ordine huiusmodi uulnera curaui, qui medius fidius mihi, & honorem & utilita tem peperit. Haec satis esse puto, quantum ad uulnerum compositorum curam. Nunc autem tempus nobis adesse uidetur, ut de accidentibus, sicuti praediximus, pauca enarremus. Quod iam reliquissem, ni uos illud inhiare animaduer terem. Cum maxima pars curandi uulneris, & ulcerum, de quibus annuente Deo cras ratiocinabimur uobiscum, existat in remotione accidentium. Ergo ne uos tanto desiderio defraudare uidear, istud oneris pro uiribus subire accingor. Regimen uitae. Phlebotomia diuersiua. Digestinum cum sedatione doloris neruorum. Hippoc In circuitu oleum lumbricorum. Defensiuum. Abstersiuum sine mordicatione. Vnguentum uulnerum ner uorum. Cicatriz atiuum. De accidentibus uulneri contingentibus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
